La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Divina Commedia » Biblia Vulgata (1592) - p. 209


suis. 20Reliquis vero per familias filiorum
Caath Levitici generis haec est data posses-
sio. 21De tribu Epraim urbes confugii, Si-
chem cum suburbanis suis in monte Ephraim,
et Gazer 22et Cibsaim et Beth horon, cum
suburbanis suis, civitates quattuor. 23De tri-
bu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, 24et
Aialon et Gethremmon, cum suburbanis
suis, civitates quattuor. 25Porro de dimidia
tribu Manasse, Thanach et Gethremmon,
cum suburbanis suis civitates duae. 26Om-
nes civitates decem, et suburbana earum,
datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
27Filiis quoque Gerson Levitici generis de-
dit de dimidia tribu Manasse confugii civi-
tates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum sub-
urbanis suis, civitates duas. 28Porro de tribu
Issachar, Cesion, et Dabereth, 29et Iaramoth,
et Engannim, cum suburbanis suis, civita-
tes quattuor. 30De tribu autem Aser, Masal
et Abdon, 31et Helcath, et Rohob, cum sub-
urbanis suis, civitates quattuor. 32De tribu
quoque Nephthali civitates confugii, Ce-
des in Galilaea, et Hammoth Dor, et Car-
than, cum suburbanis suis, civitates tres.
33Omnes urbes familiarum Gerson, trede-
cim, cum suburbanis suis. 34Filiis autem
Merari Levitis inferioris gradus per fami-
lias suas data est de tribu Zabulon, Iecnam
et Cartha 35et Damna et Naalol, civitates
quattuor cum suburbanis suis. 36De tribu
Ruben ultra Iordanem contra Iericho civi-
tates refugii, Bosor in solitudine, Misor et
Iaser et Iethson et Mephaath, civitates quat-
tuor cum suburbanis suis. 37De tribu Gad
civitates confugii, Ramoth in Galaad, et
Manaim et Hesebon et Iazer, civitates quat-
tuor cum suburbanis suis. 38Omnes urbes
filiorum Merari per familias et cognationes
suas, duodecim. 39Itaque civitates universae
Levitarum in medio possessionis filiorum
Israel fuerunt quadraginta octo 40cum sub-
urbanis suis, singulae per familias distribu-
tae. 41Deditque Dominus Deus Israeli omnem
Terram, quam traditurum se patribus eorum
iuraverat: et possederunt illam, atque habi-
taverunt in ea. 42Dataque est ab eo pax in
omnes per circuitum nationes: nullusque eis
hostium resistere ausus est, sed cuncti in eo-
rum ditionem redacti sunt. 43Ne unum qui-
dem verbum, quod illis praestiturum se es-
se promiserat, irritum fuit, sed rebus ex-
pleta sunt omnia.

Cap. XXII

1Eodem tempore vocavit Iosue Rube-
nitas, et Gaditas, et dimidiam tribum
Manasse, 2dixitque ad eos: Fecistis omnia
qua praecepit vobis Moyses famulus Do-
mini: mihi quoque in omnibus obedistis,
3nec reliquistis fratres vestros longo tem-
pore, usque in praesentem diem, custodien-
tes imperium Domini Dei vestri. 4Quia
igitur dedit Dominus Deus vester fratribus
vestris quietem et pacem, sicut pollicitus
est: revertimini, et ite in tabernacula ve-
stra, et in terram possessionis, quam tradidit
vobis Moyses famulus Domini trans Ior-
danem: 5ita dumtaxat, ut custodiatis atten-
te, et opere compleatis mandatum et legem
quam praecepit vobis Moyses famulus Do-
mini, ut diligatis Dominum Deum vestrum,
et ambuletis in omnibus viis eius, et obser-
vetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac ser-
vatis in omni corde, et in omni anima ve-
stra. 6Benedixitque eis Iosue, et dimisit eos.
Qui reversi sunt in tabernacula sua. 7Di-
midiae autem tribui Manasse possessionem
Moyses dederat in Basan: et idcirco mediae,
quae superfuit, dedit Iosue sortem inter ce-
teros fratres suos trans Iordanem ad Occi-
dentalem plagam. Cumque dimitteret eos
in tabernacula sua, et benedixisset eis, 8di-
xit ad eos: In multa substantia atque divi-
tiis revertimini ad sedes vestras, cum ar-
gento et auro, aere ac ferro, et veste mul-
tiplici: dividite praedam hostium cum fra-
tribus vestris. 9Reversique sunt, et abierunt
filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus
Manasse, a filiis Israel de Silo, quae sita est
in Chanaan, ut intrarent Galaad Terram pos-
sessionis suae, quam obtinuerant iuxta im-
perium Domini in manu Moysi. 10Cumque
venissent ad tumulos Iordanis in Terram


pagina successiva »