
quoque genuisset filios Nachor fratri suo,
21Hus primogenitum, et Buz fratrem eius,
et Camuel patrem Syrorum, 22et Cased, et
Azau Pheldas quoque et Iediaph, 23ac Ba-
thuel, de quo nata est Rebecca: octo istos
genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae.
24Concubina vero illius, nomine Roma, pepe-
rit Tabee, et Gaham, et Tahas, et Maacha.
Cap. XXIII
1Vixit autem Sara centum vigintise-
ptem annis. 2Et mortua est in civi-
tate Arbee, quae est Hebron, in terra Cha-
naan: venitque Abraham ut plangeret, et fle-
ret eam. 3Cumque surrexisset ab officio fu-
nereis, locutus est ad filios Heth, dicens:
4Advena sum et peregrinus apud vos: da-
te mihi ius sepulchri vobiscum, ut sepeliam
mortuum meum. 5Responderunt filii
Herh, dicentes: 6Audi nos domine, prin-
ceps Dei es apud nos: in electis sepulchris
nostris sedeli mortuum tuum: nullusque
te prohibere poterit quin in monumento
eius sepelias mortuum tuum. 7Surrexit
Abraham, et adoravit populum terrae, filios
videlicet Heth: 8dixitque ad eos: Si placet
animae vestrae ut sepeliam mortuum meum,
audite me, et intercedite pro me apud
Ephron filium Seor: 9ut det mihi spelun-
cam duplicem, quam habet in extrema par-
te agri sui: pecunia digna tradateam mihi
coram vobis in possessionem sepulchri.
10Habitabat autem Ephron in medio filio-
rum Heth. Responditque Ephron ad Abra-
ham cunctis audientibus qui ingredieban-
tur portam civitatis illius, dicens: 11Ne-
quaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis
ausculta quod loquor: Agrum trado tibi,
et speluncam, quae in eo est, praesentibus fi-
liis populi mei, sepeli mortuum tuum.
12Adoravit Abraham coram populo terrae.
13Et locutus est ad Ephron circumstante
plebe: Quaeso, ut audias me: Dabo pecu-
niam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam
mortuum meum in eo. 14Responditque E-
phron: 15Domine mi, audi me. Terra, quam
postulas, quadringentis siclis argenti valet:
istud est pretium inter me et te: sed quan-
tum, est hoc: sepeli mortuum tuum. 16Quod
cum audisset Abraham, appendit pecu-
niam, quam Ephron postulaverat, audien-
tibus filiis Heth, quadringentos siclos ar-
genti probatae monetae publicae. 17Confir-
matusque est ager quondam Ephronis, in
quo erat spelunca duplex, respiciens Mam-
bre, tam ipse, quam spelunca, et omnes ar-
bores eius in cunctis terminis eius per cir-
cuitum. 18Abrahae in possessionem, viden-
tibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant
portam civitatis illius. 19Atque ita sepeli-
vit Abraham Saram uxorem suam in spe-
lunca agri duplici, qua respiciebat Mam-
bre, haec est Hebron in terra Chanaan.
20Et confirmatus est ager, et antrum, quod
erat in eo, Abrahae in possessionem monu-
menti a filiis Heth.
Cap. XXIIII
1Erat autem Abraham senex, dierumque
multorum: et Dominus in cunctis be-
nedixerat ei. 2Dixitque ad servum seniorem
domus suae, qui praeerat omnibus quae ha-
bebat: Pone manum tuam subter femur
meum, 3ut adiurem te per Dominum,
Deum caeli et terrae, ut non accipias uxorae
filio meo de filiabus Chananaeorum, inter
quos habito: 4sed ad terram et cognatio-
nem meam proficiscaris, et inde accipias
uxorem filio meo Isaac. 5Respondit servus:
Si noluerit mulier venire mecum in terram
hanc, numquid reducere debeo filium tuum
ad locum, de quo tu egressus es? 6Dixitque
Abraham: Cave nequando reducas filium
meum illuc. 7Dominus Deus caeli, qui tu-
lit me de domo patris mei, et de terra nati-
vitatis meae, qui locutus est mihi, et iuravit
mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc:
ipse mittet Angelum suum coram te, et ac-
cipies inde uxorem filio meo: 8sin autem
mulier noluerit sequi te, non teneberis iu-
ramento: filium meum tantum ne redu-
cas illuc. 9Posuit ergo servus manum sub
femore Abraham domini sui, et iuravit il-
li super sermone hoc. 10Tulitque decem
pagina successiva »