
Clemens Papa VIII. Ad perpetuam memoriam
Cum sacrorum Bibliorum vulgatae editionis Textus summis
laboribus, ac vigiliis restitutus,et quamaccuratissime
mendis expurgatus, Benedicente Domino, ex nostra Ty-
pographia Vaticana in lucem prodeat; Nos, ut in poste-
rum idem Textus incorruptus, ut decet, conservetur, oppor-
tune: providere volentes, auctoritate Apostolica, tenore prae-
sentium districtius inhibemus, ne intra Decem annos a da-
ta presentium numerandos, tam citra, quam ultra mon-
tes alibi quam in nostra Vaticana Typographia a quoquam imprimatur. Elapso
autem praefato decennio, eam cautionem adhiberi praecipimus, ut nemo hanc san-
ctarum Scripturarum Editionem typis mandare praesumat, nisi habito prius exem-
plari in Typographia Vaticana excuso: cuius exemplaris forma, ne minima qui-
dem particula de Textu mutata, addita, vel ab eo detracta, nisi aliquod occurrat,
quod Typographicae incuriae manifeste adscribendum sit, inviolabiliter observetur.
Si quis vero Typographus in quibuscumque Regnis, Civitatibus, Provinciis, et
locis tam nostrae et S. R. E. ditioni in temporalibus subiectis, quam non subiectis,
hanc eandem sacrarum Scripturarum Editionem intra Decennium praedictum quo-
quomodo, elapso autem Decennio, aliter quam iuxta huiusmodi exemplar, ut prae-
fertur, imprimere, vendere, venales habere, aut alias edere vel evulgare, aut
siquis Bibliopola a se vel ab aliis quibusuis, post datam praesentium, huius Editio-
nis impressos libros, seu imprimendos a praefato restituto et correcto Textu in ali-
quo discrepantes, seu ab a alio, quam a Typographo Vaticano, intra Decennium ex-
cusos, pariter vendere, venales proponere vel evulgare praesumpserit, ultra amis-
sionem omnium librorum, et alias arbitrio nostro infligendas poenas temporales,
etiam maioris excommunicationis sententiam eo ipso incurrat: a qua nisi a Ro-
mano Pontifice, preaterquam in mortis articulo constitutus, absolvi non possit.
Mandamus itaque universis et singulis, Patriarchis , Archiepiscopis, Episco-
pis, ceterisque Ecclesiarum, et locorum, etiam regularium Praelatis, ut praesentes
litteras in suis quisque Ecclesiis et iurisdictionibus ab omnibus inviolate perpetuo
observari curent ac faciant. Contradictores per censuras Ecclesiasticas, aliaque
opportuna iuris et facti remedia, appellatione postposita, compescendo, invocato
etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis; Non obstantibus consti-
pagina successiva »