La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Gn » Biblia Vulgata (1592) - p. 177



Cap. XXI

1Quando inventum fuerit in terra,
quam Dominus Deus tuus daturus
est tibi, hominis cadaver occisi, et ignora-
bitur caedis reus, 2egredientur maiores na-
tu, et iudices tui, et metientur a loco cada-
veris singularum per circuitum spatia civi-
tatum: 3et quam viciniorem ceteris esse per-
spexerint, seniores civitatis illius tollent vi-
tulam de armento, quae non traxit iugum,
nec terram scidit vomere, 4et ducent eam
ad vallem asperam atque saxosam, quae num-
quam arata est, nec sementem recepit: et
caedent in ea cervices vitulae: 5accedentque
sacerdotes filii Levi, quos elegerit Domi-
nus Deus tuus ut ministrent ei, et benedi-
cant in nomine eius, et ad verbum eorum
omne negotium, et quidquid mundum, vel
immundum est, iudicetur. 6Et venient ma-
iores natu civitatis illius ad interfectum, la-
vabuntque manus suas super vitulam, quae in
valle percussa est, 7et dicent: Manus nostrae
non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi
viderunt. 8Propitius esto populo tuo Israel,
quem redemisti Domine, et ne reputes san-
guinem innocentem in medio populi tui
Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis:
9tu autem alienus eris ab innocentis cruore,
qui fusus est, cum feceris quod praecepit
Dominus. 10Si egressus fueris ad pugnam con-
tra inimicos tuos, et tradiderit eos Domi-
nus Deus tuus in manu tua, captivosque du-
xeris, 11et videris in numero captivorum mu-
lierem pulchram, et adamaveris eam, volue-
risque habere uxorem, 12introduces eam in do-
mum tuam: quae radet caesariem, et circum-
cidet ungues, 13et deponet vestem, in qua ca-
pta est: sedensque in domo tua, flebit patrem
et matrem suam uno mense: et postea intra-
bis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor
tua. 14Si autem postea non sederit animo
tuo, dimittes eam liberam, nec vendere po-
teris pecunia, nec opprimere per potentiam:
quia humiliasti eam. 15Si habuerit homo uxo-
res duas, unam dilectam, et alteram odiosam,
genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius
odiosae primogenitus, 16volueritque substan-
tiam inter filios suos dividere: non poterit
filium dilectae facere primogenitum, et prae-
ferre filio odiosae, 17sed filium odiosae agnoscet
primogenitum, dabitque ei de his quae habue-
rit cuncta duplicia: ite est enim principium
liberorum eius, et huic debentur primoge-
nita. 18Si genuerit homo filium contumacem
et proteruum, qui non audiat patris aut ma-
tris imperium, et coercitus obedire contem-
pserit: 19apprehendent eum, et ducent ad se-
niores civitatis illius, et ad portam iudicii,
20dicentque ad eos: Filius noster iste proteruus
et contumax est, monita nostra audire con-
temnit, commessationibus vacat, et luxuriae
atque conviviis: 21lapidibus eum obruet po-
pulus civitatis: et morietur, ut auferatis ma-
lum de medio vestri, et universus Israel au-
diens pertimescat. 22Quando peccaverit ho-
mo quod morte plectendum est, et adiudica-
tus morti appensus fuerit in patibulo: 23non
permanebit cadaver eius in ligno, sed in
eadem die sepelietur: quia maledidus a Deo
est qui pendet in ligno: et nequaquam con-
taminabis Terram tuam, quam Dominus
Deus tuus dederit tibi in possessionem.

Cap. XXII

1Non videbis bovem fratris tui, aut
ovem errantem, et praeteribis: sed re-
duces fratri tuo, 2etiamsi non est propinquus
frater tuus, nec nosti eum: duces in domum
tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea
frater tuus, et recipiat. 3Similiter facies de
asino, et de vestimento, et de omni re fra-
tris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne
negligas quasi alienam. 4Si videris asinum
fratris tui aut bovem cecidisse in via, non
despicies, sed sublevabis cum eo. 5Non in-
duetur mulier veste virili, nec vir utetur ve-
ste feminea: abominabilis enim apud Deu
est qui facit haec. 6Si ambulans per viam,
in arbore vel in terra nidum avis inveneris,
et matrem pullis vel ovis desuper incuban-
tem: non tenebis eam cum filiis, 7sed abire
patieris, captos tenens filios: ut bene sit ti-
bi, et longo vivas tempore. 8Cum aedifi-


pagina successiva »