La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 170


vestrarum, et vota atque donaria, primo-
genita boum et ovium. 7Et comedetis ibi
in conspectu Domini Dei vestri: ac laetabi-
mini in cunctis, ad quae miseritis manum vos
et domus vestrae, in quibus benedixerit vo-
bis Dominus Deus vester. 8Non facietis ibi
quae nos hic facimus hodie, singuli quod
sibi rectum videtur. 9Neque enim usque
in praesens tempus venistis ad requiem, et
possessionem, quam Dominus Deus vester
daturus est vobis. 10Transibitis Iordanem,
et habitabitis in Terra, quam Dominus Deus
vester daturus esf vobis, ut requiescatis a
cunctis hostibus per circuitum: et absque
ullo timore habitetis 11in loco, quem elege-
rit Dominus Deus vester, ut sit nomen eius
in eo illuc omnia, quae praecipio, confere-
tis, holocausta, et hostias, ac decimas, et pri-
mitias manuum vestrarum: et quidquid prae-
cipuum est in muneribus, quae vovebitis
Domino. 12Ibi epulabimini coram Do-
mino Deo vestro, vos et filii ac filiae vestrae,
famuli et famulae atque Levites, qui in ur-
bibus vestris commoratur. Neque enim ha-
bet aliam partem et possessionem inter vos.
13Cave ne offeras holocausta tua in omni
loco, quem videris: 14sed in eo, quem elege-
rit Dominus, in una tribuum tuarum offe-
res hostias, et facies quaecumque praecipio
tibi. 15Sin autem comedere volueris, et te esus
carnium delectaverit, occide, et comede
iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam
dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum
fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mun-
dum, hoc est, integrum et sine macula, quod
offerri licet, sicut capream et cervuum, co-
medes, 16absque esu dumtaxat sanguinis,
quem super terram quasi aquam effundes.
17Non poteris comedere in oppidis tuis de-
cimam frumenti, et vini, et olei tui, primoge-
nita armentorum et pecorum, et omnia quae
voveris, et sponte offerre volueris, et primi-
tias manus in tuarum: 18sed coram Domino
Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit
Dominus Deus tuus, tu et filius tuos et fi-
lia tua, et servus et famula, atque Levites,
qui manet in urbibus tuis: et laetaberis et
reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis,
ad quae extenderis manum tuam. 19Cave ne
derelinquas Levitem in omni tempore quo
versaris in terra. 20Quando dilataverit Do-
minus Deus tuus terminos tuos, sicut locu-
tus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas
desiderat anima tua: 21locus autem, quem ele-
gerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius
ibi, si procul fuerit, occides de armentis et
pecoribus, quae habueris, sicut praecepi tibi,
et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.
22Sicut comeditur caprea et cervus, ita ve-
sceris eis: et mundus et immundus in com-
mune vescentur. 23Hoc solum cave, ne san-
guinem comedas. Sanguis enim eorum pro
anima est: et idcirco non debes animam
comedere cum carnibus: 24sed super terram
fundes quasi aquam, 25ut bene sit tibi et fi-
liis tuis post te, cum feceris quod placet in
conspectu Domini: 26Quae autem sanctifica-
veris, et voveris Domino, tolles, et venies
ad locum, quem elegerit Dominus: 27et offe-
res oblationes tuas carnem et sanguinem,
super altare Domini Dei tui: sanguine ho-
stiarum fundes in altari: carnibus autem
ipse vesceris. 28Observa et audi omnia quae
ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis
tuis post te in sempiternum, cum feceris
quod bonum est et placitum in conspectu
Domini Dei tui. 29Quando disperdiderit Do-
minus Deus tuus ante faciem tuam gentes,
ad quas ingredieris possidendas, et posse-
deris eas, atque habitaveris in terra earum:
30cave ne imiteris eas, postquam te fuerint
introeunte subversae, et requiras ceremo-
nias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes
istae deos suos, ita et ego colam: 31Non facies
similiter Domino Deo tuo. Omnes enim
abominationes, quas aversatur Dominus,
fecerunt diis suis, offerentes filios et filias,
et comburentes igni. 32Quod praecipio ti-
bi, hoc tantum facito Domino: nec addas
quidquam, nec minuas.

Cap. XIII

1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut
qui somnium vidisse se dicat, et praedi-


pagina successiva »