
do irascatur furor Domini Dei tui contra
te, et auferat te de superficie terrae. 16Non
tentabis Dominum Deum tuum, sicut ten-
tasti in loco tentationis. 17Custodi praece-
pta Domini Dei tui, ac testimonia et cere-
monias, quas praecepit tibi: 18et fac quod pla-
citum est et bonum in conspectu Domini,
ut bene sit tibi: et ingressus possideas Ter-
ram optimam, de qua iuravit Dominus pa-
tribus tuis, 19ut deleret omnes inimicos tuos
coram te, sicut locutus est. 20Cumque inter-
rogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid
sibi volunt testimonia haec, et ceremoniae,
atque iudiciat, quae praecepit Dominus Deus
noster nobis? 21dices ei: Servi eramus Pha-
raonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus
de Aegypto in manu forti. 22Fecitque signa
atque prodigia magna et pessima in Aegy-
pto contra Pharaonem, et omnem domum
illius in conspectu nostro, 23et eduxit nos
inde, ut introductis daret Terram, super
qua iuravit patribus nostris. 24Praecepitque
nobis Dominus ut faciamus omnia legiti-
ma haec, et timeamus Dominum Deum no-
strum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae
nostrae, sicut est hodie. 25Eritque nostri mise-
ricors, si custodierimus et fecerimus omnia
praecepta eius coram Domino Deo nostro,
sicut mandavit nobis.
Cap. VII
1Cum introduxerit te Dominus Deus
tuus in terram, quam possessurus in-
grederis, et deleverit Gentes multas coram
te, Hethaeum, et Gergezaeum, et Amorrhaeum,
Chananaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum,
et Iebusaeum, septem gentes multo maio-
ris numeri quam tu es, et robustiores te:
2tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi,
percuties eas usque ad internecionem. Non
inibis cum eis foedus, nec misereberis ea-
rum, 3neque sociabis cum eis coniugia. Fi-
liam tuam non dabis filio eius, nec filiam
illius accipies filio tuo: 4quia seducet filium
tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat
diis alienis. Irasceturque furor Domini, et de-
lebit te cito. 5Quin potius haec facietis eis:
Aras eorum subuertite, et confringite sta-
tuas, lucosque succidite, et sculptilia conburi-
te. 6Quia populus sanctus es Domino Deo
tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei
populus peculiaris de cunctis populis, qui
sunt super terram. 7Non quia cunctas gen-
tes numero vincebatis, vobis iunctus est
Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis
populis pauciores: 8sed quia dilexit vos Do-
minus, et custodivit iuramentum, quod iu-
ravit patribus vestris: eduxitque vos in ma-
nu forti, et redemit de domo servitutis, de
manu Pharaonis regis Aegypti. 9Et scies
quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus for-
tis et fidelis, custodiens pactum et misericor-
diam diligentibus se, et his qui custodiunt
praecepta eius in mille generationes: 10et
reddens odientibus se statim, ita ut disper-
dat eos, et ultra non differat, protinus eis
restituens quod merentur. 11Custodi ergo
praecepta et ceremonias atque iudicia, quae
ego mando tibi hodie ut facias. 12Si postquam
audieris haec iudicia, custodieris ea et fece-
ris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum
tibi, et misericordiam quam iuravit patri-
bus tuis: 13et diliget te ac multiplicabit, be-
nedicetque fructui ventris tui, et fructui terrae
tuae, frumento tuo, atque vindemiae, oleo, et
armentis, gregibus ovium tuarum super Ter-
ram, pro qua iuravit patribus tuis ut daret
eam tibi. 14Benedictus eris inter omnes po-
pulos. Non erit apud te sterilis utriusque
sexus, tam in hominibus quam in gregibus
tuis. 15Auferet Dominus a te omnem lan-
guorem: et infirmitate Aegypti pessimas,
quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis
hostibus tuis. 16Devorabis omnes populos,
quos Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis
eorum, ne sint in ruinam tui. 17Si dixeris in
corde tuo: Plures sunt gentes istae quam ego,
quo modo potero delere eas? 18noli metue-
re, sed recordare quae fecerit Dominus Deus
tuus Pharaoni, et cunctis, Aegyptiis, 19plagas
maximas, quas viderunt oculi tui, et signa
atque portenta, manumque robustam, et ex-
tentum brachium, ut educeret te Dominus
pagina successiva »