
Heu, quis victurus est, quando ista faciet
Deus? 24Venient in triebus de Italia, supe-
rabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et
ad extremum etiam ipsi peribunt. 25Surre-
xitque Balaam, et reversus est in locum suum:
Balac quoque via, qua venerat, rediit.
Cap. XXV
1Morabatur autem eo tempore Is-
rael in Settim, et fornicatus est po-
pulus cum filiabus Moab, 2quae vocaverunt
eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et
adoraverunt deos earum. 3Initiatusque est Is-
rael Beelphegor: et iratus Dominus, 4ait ad
Moysen: Tolle cunctos principes populi, et
suspende eos contra solem in patibulis: ut
avertatur furor meus ab Israel. 5Dixitque
Moyses ad Israel: Occidat unus-
quisque proximos suos, qui initiati sunt
Beelphegor. 6Et ecce unus de filiis Israel
intravit coram fratribus suis ad scortum,
Madianitidem vidente Moyse, et omni tur-
ba filioru Israel, qui flebant ante fores
tabernaculi. 7Quod cum vidisset Phinees fi-
lius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit
de medio multitudinis, et arrepto pugione,
8ingressus est post virum Israelitem in lu-
panar, et perfodit ambos simul, virum scili-
cet et mulierem in locis genitalibus. Cessa-
vitque plaga a filiis Israel: 9et Occisi sunt vi-
ginti quattuor millia hominum. 10Dixitque Do-
minus ad Moysen: 11Phinees filius Eleazari
filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a
filiis Israel: quia zelo meo commotus est
contra eos, ut non ipse delerem filios Israel
in zelo meo. 12Idcirco loquere ad eum: Ec-
ce do ei pacem foederis mei, 13et erit tam ipsi
quam semini eius pactum sacerdotii sempi-
ternum, quia zelatus est pro Deo suo, et
expiavit scelus filiorum Israel. 14Erat autem
nomen viri Israelitae, qui occisus est cum
Madianitide, Zambri filius Salu, dux de co-
gnatione et tribu Simeonis. 15Porro mulier
Madianitis, quae pariter interfecta est, voca-
batur Cozbi filia Sur principis nobilissimi
Madianitarum. 16Locutusque est Dominus ad
Moysen, dicens: 17Hostes vos sentiant Ma-
dianitae, et percutite eos: 18quia et ipsi ho-
stiliter egerunt contra vos, et decepere in-
sidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam
ducis Madian sororem suam, quae percussa
est in die plagae pro sacrilegio Phogor.
Cap. XXVI
1Postquam noxiorum sanguis effusus
est, dixit Dominus ad Moysen et Elea-
zarum filium Aaron sacerdotem: 2Nume-
rate omnem summam filiorum Israel a vi-
ginti annis et supra, per domos et cogna-
tiones suas, cunctos, qui possunt ad bella
procedere. 3Locuti sunt itaque Moyses et
Eleazar sacerdos, in campestribus Moab
super Iordanem contra Iericho, ad eos, qui
erant 4 a viginti annis et supra, sicut Domi-
nus imperaverat, quorum iste est numerus:
5Ruben primogenitus Israel. Huius filius,
Henoch, a quo familia Henochitarum: et
Phallu, a quo familia Phalluitarum: 6et He-
sron, a quo familia Hesronitarum: et Char-
mi, a quo familia Charmitarum. 7Hae sunt
familia de stirpe Ruben: quarum nume-
rus inventus est quadraginta tria millia, et
septingenti triginta. 8Filius Phallu, Eliab.
9huius filii, Namuel et Dathan et Abiron.
Isti sunt Dathan et Abiron principes popu-
li, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron
in seditione Core, quando adversus Domi-
num rebellaverunt: 10et aperiens terra os
suum devoravit Core, morientibus plurimis,
quando combussit ignis ducentos quinqua-
ginta viros. Et factum est grande miracu-
lum, 11ut, Core pereunte, filii illius non peri-
rent. 12Filii Simeon per cognationes suas:
Namuel, ab hoc familia Namuelitarum
Iamin, ab hoc familia Iaminitarum: Iachin,
ab hoc familia Iachinitarum: 13Zare, ab hoc
familia Zareitarum: Saul, ab hoc familia
Saulitarum. 14Hae sunt familiae de stirpe Si-
meon, quarum omnis numerus fuit viginti
duo millia ducenti. 15Filii Gad per cogna-
tiones suas: Sephon, ab hoc familia Sepho-
nitarum: Aggi, ab hoc familia Aggitarum:
Suni, ab hoc familia Sunitarum: 16Ozni, ab
hoc familia Oznitarum: Her, ab hoc familia
pagina successiva »