La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 145


et ausculta, audi fili Sephor: 19Non est Deus
quasi homo, ut mentiatur: nec ut filius ho-
minis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet?
locutus est, et non implebit? 20Ad benedi-
cendum adductus sum, benedictionem pro-
hibere non valeo. 21Non est idolum in Ia-
cob, nec videtur simulachrum in Israel.
Dominus Deus eius cum eo est, et clangor
victoriae regis in illo. 22Deus eduxit illum de
Aegypto, cuius fortitudo similis est rhino-
cerotis. 23Non est augurium in Iacob, nec
divinatio in Israel. Temporibus suis dice-
tur Iacob et Israel quid operatus sit Deus.
24Ecce populus ut leaena consurget, et quasi
leo erigetur: non accubabit donec devoret
praedam, et occisorum sanguinem bibat.
25Dixitque Balac ad Balaam: Nec maledicas
ei, nec benedicas. 26Et ille ait: Nonne dixi
tibi quod quidquid mihi Deus imperaret,
hoc facerem? 27Et ait Balac ad eum: Veni,
et ducam te ad alium locum: si forte pla-
ceat Deo ut inde maledicas eis. 28Cumque du-
xisset eum super verticem montis Phogor,
qui respicit solitudinem, 29dixit ei Balaam:
Aedifica mihi hic septem aras, et para to-
tidem vitulos eiusdemque numeri arietes.
30Fecit Balac ut Balaam dixerat: imposuitque
vitulos et arietes per singulas aras.

Cap. XXIIII

1Cumque vidisset Balaam quod placeret
Domino ut benediceret Israeli, ne-
quaquam abiit ut ante perrexerat, ut au-
gurium quaereret: sed dirigens contra de-
sertum vultum suum, 2et elevans oculos,
vidit Israel in tentoriis commorantem per
tribus suas: et irruente in se spiritu Dei,
3assumpta parabola ait: Dixit Balaam fi-
lius Beor: dixit homo, cuius obturatus est
oculus: 4dixit auditor sermonum Dei, qui
visionem Omnipotentis intuitus est, qui
cadit, et sic aperiuntur oculi eius: 5Quam
pulchra tabernacula tua Iacob, et tentoria
tua Israel! 6ut valles nemorosae, ut horti
iuxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fi-
xit Dominus, quasi cedri prope aquas.
7Fluet aqua de situla eius, et semen illius
erit in aquas multas. Tolletur propter A-
gag, rex eius, et auferetur regnum illius.
8Deus eduxit illum de Aegypto, cuius for-
titudo similis est rhinocerotis. Devorabunt
gentes hostes illius, ossaque eorum confrin-
gent, et perforabunt sagittis. 9Accubans
dormivit ut leo, et quasi leaena, quam su-
scitare nullus audebit. Qui benedixerit
tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixe-
rit, in maledictione reputabitur. 10Iratusque
Balac contra Balaam, complosis manibus
ait: Ad maledicendum inimicis meis vo-
cavi te, quibus econtrario tertio benedixi-
sti: 11revertere ad locum tuum. Decreve-
ram quidem magnifice honorare te, sed
Dominus privavit te honore disposito.
12Respondit Balaam ad Balac: Nonne nun-
ciis tuis, quos misisti ad me, dixi: 13Si dede-
rit mihi Balac plenam domum suam argen-
ti et auri, non potero praeterire sermonem
Domini Dei mei, ut vel boni quid, vel mali
proferam ex corde meo: sed quidquid Do-
minus dixerit, hoc loquar? 14Verumtamen
pergens ad populum meum, dabo consi-
lium, quid populus tuus populi huic faciat
extremo tempore. 15Sumpta igitur parabo-
la, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: di-
xit homo, cuius obturatus est oculos: 16dixit
auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam
Altissimi, et visiones Omnipotentis videt,
qui cadens apertos habet oculos. 17Videbo
eam, sed non modo: intuebor illum, sed
non prope. Orietur stella ex Ia-
cob, et consurget virga de Israel: et percutiet
duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.
18Et erit Idumaea possessio eius: hereditas
Seir cedet inimicis suis: Israel vero fortiter
aget. 19De Iacob erit qui dominetur, et per
dat reliquias civitatis. 20Cumque vidisset Ama-
lec, assumens parabolam, ait: Principium
Gentium Amalec, cuius extrema perdentur.
21Vidit quoque Cinaeum: et assumpta para-
bola, ait: Robustum quidem est habitacu-
lum tuum: sed si in petra posueris nidum
tuum, 22et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu
poteris permanere? Assur enim capiet te.
23Assumptaque parabola iterum locutus est:


pagina successiva »