
rum verberabat eam: 26et nihilominus an-
gelus ad locum angustum transiens, ubi nec
ad dexteram, nec ad sinistram poterat de-
viare, obvius stetit. 27Cumque vidisset asina
stantem angelum, concidit sub pedibus se-
dentis, qui iratus, vehementius caedebat
suste latera eius. 28Aperuitque Dominus os
asinae, et locuta est: Quid feci tibi? cur per-
cutis me? ecce iam tertio? 29Respondit Ba-
lam: Quia commeruisti, et illusisti mihi:
utinam haberem gladium, ut te percuterem.
30Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui
semper sedere consuevisti usque in praesen-
tem diem? dic quid simile umquam fecerim
tibi. At ille ait: Numquam. 31Protinus aperuit
Dominus oculos Balaam, et vidit angelum
stantem in via evaginato gladio, adoravitque
eum pronus in terram. 32Cui angelus: Cur,
inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego
veni ut adversarer tibi, quia perversa est via
tua, mihique contraria: 33et nisi asina declinas-
set de via, dans locum resistenti, te occidis-
sem, et illa viveret. 34Dixit Balaam: Pecca-
vi, nesciens quod tu stares contra me: et
nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
35Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne
aliud quam praecepero tibi loquaris. Ivit
igitur cum principibus. 36Quod cum au-
disset Balac, egressus est in occursum eius
in oppido Moabitarum, quod situm est in
extremis finibus Arnon. 37Dixitque ad Ba-
laam: Misi nuncios ut vocarem te, cur non
statim venisti ad me? an quia mercedem
adventui tuo reddere nequeo? 38Cui ille re-
spondit: Ecce adsum: numquid loqui po-
tero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore
meo? 39Perrexerunt ergo simul, et venerunt
in urbem, quae in extremis regni eius fini-
bus erat. 40Cumque occidisset Balac boves,
et oves, misit ad Balaam. Et principes qui
eram eo erant, munera. 41Mane autem fa-
cto duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus
est extremam partem populi.
Cap. XXIII
1Dixitque Balaam ad Balac: Aedifica
mihi hic septem aras, et para totidem
vitulos, eiusdemque numeri arietes. 2Cumque
fecisset iuxta sermonem Balaam, imposue-
runt simul vitulum et arietem super aram.
3Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper
iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si
forte occurrat mihi Dominus, et quodcum-
que imperaverit, loquar tibi. 4Cumque abiis-
set velociter, occurrit illi Deus. Locutusque
ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi,
et imposui vitulum et arietem desuper.
5Dominus autem posuit verbum in ore eius,
et ait: Revertere ad Balac, et haec loqueris.
6Reversus invenit stantem Balac iuxta ho-
locaustum suum, et omnes principes Moa-
bitarum: 7assumptaque parabola sua, dixit:
De Aram adduxit me Balac rex Moabita-
rum, de montibus Orientis: Veni, inquit,
et maledic Iacob: propera, et detestare Is-
rael. 8Quo modo maledicam, cui non ma-
ledixit Deus? Qua ratione detester, quem
Dominus non detestatur? 9De summis sili-
cibus videbo eum, et de collibus conside-
rabo illum. Populus solus habitabit, et in-
ter gentes non reputabitur. 10Quis dinume-
rare possit pulverem Iacob, et nosse nume-
rum stirpis Israel? Moriatur anima mea
morte iustorum, et fiant novissima mea ho-
rum similia. 11Dixitque Balac ad Balaam: Quid
est hoc quod agis? ut malediceres inimi-
cis meis vocavi te: et tu econtrario benedi-
cis eis. 12Cui ille respondit: Num aliud pos-
sum loqui, nisi quod iusserit Dominus? 13Di-
xit ergo Balac: Veni mecum in alterum lo-
cum unde partem Israel videas, et totum vi-
dere non possis, inde maledicito ei. 14Cumque
duxisset eum in locum sublimen, super ver-
ticem montis Phasga, aedificavit Balaam se-
ptem aras, et impositis supra vitulo atque
ariete, 15dixit ad Balac: Sta hic iuxta holo-
caustum tuum, donec ego obvius pergam.
16Cui cum Dominus occurrisset, posuis-
setque verbum in ore eius, ait: Revertere ad
Baltic, et haec loqueris ei. 17Reversus invenit
cum stantem iuxta holocaustum suum, et
principes Moabitarum cum eo. Ad quem
Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus?
18At ille assumpta parabola sua, ait: Sta Balac,
pagina successiva »