
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 143
verbio: Venite in Hesebon, aedificetur, et
construatur civitas Sehon: 28Ignis egressus
est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,
et Devoravit Ar Moabitarum, et habitato-
res excelsorum Arnon. 29Vae tibi Moab, pe-
risti popule Cnamos. Dedit filios eius in
fugam, et filias in captivitatem regi Amor-
rhaeorum Sehon. 30Iugum ipsorum disperiit
ab Hesebon usque Dibon, lassi pervenerunt
in Nophe, et usque Medaba. 31Habitavit ita-
que Israel in Terra Amorrhaei. 32Misitque Moy-
ses qui explorarent Iazer: cuius ceperunt
viculos, et possederunt habitatores. 33Verte-
runtque se, et ascenderunt per viam Basan, et
occurrit eis Og rex Basan cum omni po-
pulo suo, pugnaturus in Edrai. 34Dixitque
Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia
in manu tua tradidi illum, et omnem po-
pulum, ac terram eius: faciesque illi sicut fe-
cisti Sehon regi Amorrhaeorum habitatori
Hesebon. 35Percusserunt igitur et hunc eum
filiis suis, universumque populum eius usque
ad internecionem, et possederunt terram
illius.
Cap. XXII
1Profectique castrametati sunt in
campestribus Moab, ubi trans Iorda-
nem Iericho sita est. 2Videns autem Balac
filius Sephor omnia quae fecerat Israel A-
morrhaeo, 3et quod pertimuissent eum Moa-
bitae, et impetum eius ferre non possent,
4dixit ad maiores natu Madian: Ita delebit
hic populus omnes, qui in nostris finibus
commorantur, quo modo solet bos herbas
usque ad radices carpere. Ipse erat eo tem-
pore rex in Moab. 5Misit ergo nuncios ad
Balam filium Beor ariolum, qui habitabat
super flumen terrae filiorum Ammon, ut vo-
carent eum, et dicerent: Ecce egressus est
populus ex Aegypto, qui operuit superfi-
ciem terrae, sedens contra me. 6Veni igitur,
et maledic populo huic, quia fortior me
est: siquo modo possim percutere et eiice-
re eum de terra mea. Novi enim quod be-
nedictus sit cui benedixeris, et maledictus
in quem maledicta congesseris. 7Perrexe-
runtque seniores Moah, et maiores natu Ma-
dian, habentes divinationis pretium in ma-
nibus. Cumque venissent ad Balaam, et nar-
rassent ei omnia verba Balac: 8ille respon-
dit: Manete hic nocte, et respondebo quid-
quid mihi dixerit Dominus. Manentibus
illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:
9Quid sibi volunt homines isti apud te?
10Respondit: Balac filius Sephor rex Moa-
bitarum misit ad me, 11dicens: Ecce popu-
lus qui egressus est de Aegypto, operuit su-
perficiem terrae: veni, et maledic ei, siquo
modo possim pugnans abigere eum. 12Di
xitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis,
neque maledicas populo: quia benedictus
est. 13Qui mane consurgens dixit ad princi-
pes: Ite in terram vestram, quia prohibuit
me Dominus venire vobiscum. 14Reversi
principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam
venire nobiscum. 15Rursum ille multo plu-
res et nobiliores quam ante miserat, misit.
16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt:
Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris
venire ad me: 17paratus sum honorare te, et
quidquid volueris dabo tibi: veni, et ma-
ledic populo isti. 18Respondit Balaam: Si
dederit mihi Balac plenam domum suam
argenti et auri, non potero immutare ver-
bum Domini Dei mei, ut vel plus, vel mi-
nus loquar. 19Obsecro ut hic maneatis etiam
hac nocte, et scire queam quid mihi rursum
respondeat Dominus. 20Venit ergo Deus
ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te ve-
nerunt homines isti, surge, et vade cum eis:
ita dumtaxat, ut quod tibi praecepero, fa-
cias. 21Surrexit Balaam mane, et strata asi-
na sua profectus est cum eis. 22Et iratus est
Deus. Stetitque angelus Domini in via con-
tra Balaam, qui insidebat asinae, et duos
pueros habebat secum. 23Cernens asina an-
gelum stantem in via, evaginato gladio,
avertit se de itinere, et ibat per agrum.
Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad
semitam reducere, 24stetit angelus in angu-
stiis duarum maceriarum, quibus vineae cin-
gebantur. 25Quem videns asina, iunxit is pa-
rieti, et attrivit sedentis pedem. At ille ite-
pagina successiva »