
peccati, et mittent aquas vivas super eos in
vas. 18In quibus etim homo mundus tinxerit
hyssopum, asperget ex eo omne tentorium,
et cunctam supellectilem, et homines hu-
iuscemodi contagione pollutos: 19atque hoc
modo mundus lustrabit immundum tertio
et septimo die. Expiatusqe die septimo, la-
vabit et se et vestimenta sua, et immundus
erit usque ad vesperum. 20Si quis hoc ritu
non fuerit expiatus, peribit anima illius de
medio Ecclesiae: quia sanctuarium Domi-
ni polluit, et non est aqua lustrationis asper-
sus. 21Erit hoc praeceptum legitimum sem-
piternum. Ipse quoque qui aspergit aquas,
lavabit vestimenta sua: Omnis qui tetige-
rit aquas expiationis, immundus erit usque
ad vesperum. 22Quidquid tetigerit immun-
dus, immundum faciet: et anima, quae ho-
rum quippiam tetigerit, immunda erit us-
que ad vesperum.
Cap. XX
1Veneruntque filii Israel, et omnis
multitudo in desertum Sin, mense pri-
mo: et masit populus in Cades. Mortuaque
est ibi Maria, et sepulta in eodem loco.
2Cumque indigeret aqua populus, convene-
runt adversum Moysen et Aaron: 3et versi
in seditionem, dixerunt: Utinam periisse-
mus inter fratres nostros coram Domino.
4Cur eduxistis Ecclesiam Domini in solitu-
dinem, ut et nos et nostra iumenta moria-
mur? 5Quare nos fecistis ascendere de Ae-
gypto, et adduxistis in locum istum pessi-
mum, qui seri non potest, qui nec ficum gi-
gnit, nec vineas, nec malogranata, insuper
et aquam non habet ad bibendum? 6In-
gressusque Moyses et Aaron, dimissa multitu-
dine, tabernaculum foederis, corruerunt pro-
ni in terram, clamaveruntque ad Dominum,
atque dixerunt: Domine Deus audi clamo-
rem huius populi, et aperi eis thesaurum,
tuum fontem aquae vivae, ut satiati, cesset
murmuratio eorum. Et apparuit gloria Do-
mini super eos. 7Locutusque est Dominus ad
Moysen, dicens: 8Tolle virgam, et congre-
ga populum, tu et Aaron frater tuus, et lo-
quimini ad petram coram eis, et illa dabit
aquas. Cumque eduxeris aquam de petra,
bibet omnis multitudo et iumenta eius.
9Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in
conspectu Domini, sicut preceperat ei, 10con-
gregata multitudine ante petram, dixitque
eis: Audite rebelles et increduli: Num de
petra hac vobis aquam poterimus eiicere?
11Cumque elevasset Moyses manum, percutiens
virga bis silicem, egressae sunt aquae largissi-
mae, ita ut populus biberet et iumenta. 12Di-
xitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia
non credidistis mihi, ut sanctificaretis me
coram filiis Israel, non introducetis hos
populos in terram, quam dabo eis. 13Haec
est aqua contradictionis, ubi iurgati sunt
filii Israel contra Dominum, et sanctificatus
est in eis. 14Misit interea nuncios Moyses de
Cades ad regem Edom, qui dicerent: Haec
mandat frater tuus Israel: Nosti omnem
laborem, qui apprehendit nos, 15quo modo
descenderint patres nostri in Aegyptum, et
habitaverimus ibi multo tempore, afflixe-
rintque nos Aegyptii, et patres nostros: 16
quo modo clamaverimus ad Dominum, et
exaudierit nos, miseritque angelum, qui edu-
xerit nos de Aegypto. Ecce in urbe Cades,
quae est in extremis finibus tuis, positi, 17ob-
secramus ut nobis transire liceat per terram
tuam. Non ibimus per agros, nec per vi-
neas, non bibemus aquas de puteis tuis, sed
gradiemur via publica, nec ad dextram, nec
ad sinistram declinantes, donec transeamus
terminos tuos. 18Cui respondit Edom: Non
transibis per me, alioquin armatus occur-
ram tibi. 19Dixeruntque filii Israel: Per tritam
gradiemur viam: et si biberimus aquas tuas
nos et pecora nostra, dabimus quod iustum
est: nulla erit in pretio difficultas, tantam
velociter transeamus. 20At ille respondit:
Non transibis: Statimque egressus est obvius,
cum infinita multitudine, et manu forti,
21nec voluit acquiescere deprecanti, ut con-
cederet transitum per fines suos. Quam ob
rem divertit ab eo Israel. 22Cumque castra
movissent de Cades, venerunt in montem
Hor, qui est in finibus terrae Edom: 23ubi lo-
pagina successiva »