
pe ab eis virgas singulas per cognationes
suas, a cunctis principibus tribuum, virgas
duodecim, et uniuscuisque nomen super-
scribes virgae suae. 3Nomen autem Aaron
erit in tribu Levi, et una virga cunctas seor-
sum familias continebit: 4ponesque eas in ta-
bernaculo foederis coram testimonio, ubi
loquar ad te. 5Quem ex his elegero, germi-
nabit virga eius: et cohibebo a me queri-
monias filiorum Israel, quibus contra vos
murmurant. 6Locutusque est Moyses ad fi-
lios Israel: et dederunt ei omnes principes
virgas per singulas tribus: fueruntque virgae
duodecim absque virga Aaron. 7Quas cum
posuisset Moyses coram Domino in taber-
naculo testimonii: 8sequenti die regressus
invenit germinasse virgam Aaron in domo
Levi: et turgentibus gemmis eruperant flo-
res, qui foliis dilatatis, in amygdalas defor-
mati sunt. 9Protulit ergo Moyses omnes
virgas de conspectu Domini ad cunctos fi-
lios Israel: videruntque et receperunt singuli
virgas suas. 10Dixitque Dominus ad Moysen:
Refer virgam Aaron in tabernaculum te-
stimonii, ut servetur ibi in signum rebel-
lium filiorum Israel, et quiescant querelae
eorum a me, ne moriantur. 11Fecitque Moy-
ses sicut praeceperat Dominus. 12Dixerunt
autem filii Israel ad Moysen: Ecce con-
sumpti sumus, omnes perivimus. 13Quicum-
que accedit ad tabernaculum Domini, mo-
ritur. Num usque ad internecionem cuncti
delendi sumus?
Cap. XVIII
1Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et
filii tui, et domus patris tui tecum por-
tabitis iniquitatem Sanctuarii: et tu et filii
tui simul sustinebitis peccata sacerdotii ve-
stri: 2sed et fratres tuos de tribu Levi, et sce-
ptrum patris tui summe tecum, praestoque sint,
et ministrent tibi: tu autem et filii tui mi-
nistrabitis in tabernaculo testimonii. 3Ex-
cubabuntque Levitae ad praecepta tua, et ad
cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat,
ut ad vasa Sanctuarii et ad altare non acce-
dant, ne et illi moriantur, et vos pereatis
simul. 4Sint autem tecum, et excubent in
custodiis tabernaculi, et in omnibus cere-
moniis eius. Alienigena non miscebitur vo-
bis. 5Excubate in custodia Sanctuarii
in ministerio altaris: ne oriatur indignatio
super filios Israel. 6Ego dedi vobis fratres
vestros Levitas de medio filiorum Israel, et
tradidi donum Domino, ut serviant in mi-
nisteriis tabernaculi eius. 7Tu autem et filii
tui custodite sacerdotium vestrum: et om-
nia quae ad cultum altaris pertinent, et in-
tra velum sunt, per sacerdotes administra-
buntur. Si quis externus accesserit, occide-
tur. 8Locutusque est Dominus ad Aaron:
Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mea-
rum. Omnia quae sanctificantur a filiis Is-
rael, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sa-
cerdotali legitima sempiterna. 9Haec ergo
accipies de his, quae sanctificantur, et obla-
ta sunt Domino. Omnis oblatio, et sacri-
ficium, et quidquid pro peccato atque de-
licto redditur mihi, et cedit in Sancta san-
ctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. 10In
Sanctuario comedes illud: mares tantum
edent ex eo, quia consecratum est tibi.
11Primitias autem, quas voverint et obtule-
rint filii Israel, tibi dedi, et filiis tuis, ac fi-
liabus tuis iure perpetuo. Qui mundus est
in domo tua, vescetur eis. 12Omnem me-
dullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid
offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.
13Universa frugum initia, quas gignit hu-
mus, et Domino deportantur, cedent in
usus tuos: qui mundus est in domo tua,
vescetur eis. 14Omne quod ex voto reddide-
rint filii Israel, tuum erit. 15Quidquid pri-
mum erumpit e vulva cunctae carnis, quam
offerunt Domino, sive ex hominibus, sive
de pecoribus fuerit, tui iuris erit: ita dum-
taxat, ut pro hominis primogenito pretium
accipias, et omne animal quod immundum
est redimi facias, 16cuius redemptio erit post
unum mensem, siclis argenti quinque, pon-
dere Sanctuarii. Siclus viginti obolos ha-
bet. 17Primogenitum autem bovis et ovis
et capre non facies redimi, quia sanctifica-
ta sunt Domino. Sanguinem tantum eorum
pagina successiva »