
ctimis, ut sint vobis in recordationem Dei
vestri. Ego Dominus Deus vester. 11Anno
secundo, mense secundo, vigesima die men-
sis elevata est nubes de tabernaculo foede-
ris: 12profectique sunt filii Israel per turmas
suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in
solitudine Pharan. 13Moveruntque castra pri-
mi iuxta imperium Domini in manu Moy-
si. 14Filii Iuda per turmas suas: quorum prin-
ceps erat Nahasson filius Aminadab. 15In
tribu filiorum Issachar fuit princeps Natha-
nael filius Suar. 16In tribu Zabulon erat
princeps Eliab filius Helon. 17Depositumque
est tabernaculum, quod portantes egressi
sunt filii Gerson et Merari. 18Profectique sunt
et filii Ruben, per turmas et ordinem suum:
quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
19In tribu autem filiorum Simeon, princeps
fuit Salamiel filius Surisaddai. 20Porro in tri-
bu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
21Profectique sunt et Caathitae portantes San-
ctuarium. Tamdiu tabernaculum portaba-
tur, donec venirent ad erectionis locum.
22Moverunt castra et filii Ephraim per tur-
mas suas, in quorum exercitu princeps erat
Elisama filius Ammiud. 23In tribu autem fi-
liorum Manasse princeps fuit Gamaliel fi-
lius Phadassur. 24Et in tribu Beniamin erat
dux Abidan filius Gedeonis. 25Novissimi
castrorum omnium profecti sunt filii Dan
per turmas suas, in quorum exercitu prin-
ceps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. 26In
tribu autem filiorum Aser erat princeps Phe-
giel filius Ochran. 27Et in tribu filiorum
Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28Haec sunt castra, et profectiones filiorum
Israel per turmas suas quando egredieban-
tur. 29Dixitque Moyses Hobab filio Raguel
Madianitae, cognato: Proficiscimur ad
locum, quem Dominus daturus est nobis:
veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia
Dominus pona promisit Israeli. 30Cui ille
respondit: Non vadam tecum, sed revertar
in terram meam, in qua natus sum. 31Et ille:
Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti
in quibus locis per desertum castra ponere
debeamus, et eris ductor noster. 32Cumque
nobiscum veneris, quidquid optimum fue-
rit ex opibus, quas nobis traditurus est Do-
minus, dabimus tibi. 33Profecti sunt ergo de
Monte Domini viam trium dierum, arcaque
foederis Domini praecedebat eos, per dies
tres providens castrorum locum. 34Nubes
quoque Domini super eos erat per diem
cum incederent. 35Cumque elevaretur arca,
dicebat Moyses: Surge Domine, et dissipen-
tur inimici tui, et fugiant qui oderunt te,
a facie tua. 36Cum autem deponeretur, aie-
bat: Revertere Domine ad multitudinem
exercitus Israel.
Cap. XI
1Interea ortum est murmur populi,
quasi dolentium pro labore, contra Do-
minum. Quod cum audisset Dominus, ira-
tus est. Et accensus in eos ignis Domini de-
voravit extremam castrorum partem. 2Cumque
clamasset populus ad Moysen, oravit Moy-
ses ad Dominum, et absorptus est ignis.
Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo
quod incensus fuisset contra eos ignis Do-
mini. 4Vulgus quippe promiscuum, quod
ascenderat cum eis, flagravit desiderio, se-
dens et flens, iunctis sibi pariter filiis Israel,
et ait: Quis dabit nobis ad vescendum car-
nes? 5Recordamur piscium quos comede-
bamus in Aegypto gratis: in mentem no-
bis veniunt cucumeres, et pepones, porrique
et cepe, et alia. 6Anima nostra arida est,
nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi Man.
7Erat autem Man quasi semen coriandri,
coloris bdellii. 8Circuibatque populus, et
colligens illud, frangebat mola, sive terebat
in mortario, coquens in illa, et faciens ex
eo tortulas saporis quasi panis oleati. 9Cumque
descenderet nocte super castra ros, descen-
debat pariter et Man. 10Audivit ergo Moy-
ses flentem populum per familias, singulos
per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Do-
mini valde: sed et Moysi intoleranda res vi-
sa est. 11Et ait ad Dominum: Cur afflixisti ser-
vum tuum? quare non invenio gratiam co-
ram te? et cur imposuisti pondus universi
populi huius super me? 12Numquid ego con-
pagina successiva »