
dicens: 2Faciant filii Israel Phase in tempo-
re suo, 3quartadecima die mensis huius ad
vesperam, iuxta omnes ceremonias et iu-
stificationes eius. 4Praecepitque Moyses filiis
Israel ut facerent Phase. 5Qui fecerunt tem-
pore suo: quartadecima die mensis ad ve-
speram in monte Sinai: Iuxta omnia quae
mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii
Israel. 6Ecce autem quidam immundi su-
per anima hominis, qui non poterant face-
re Phase in die illo, accedentes ad Moysen
et Aaron, 7dixerunt eis: Immundi sumus
super anima hominis. Quare fraudamur ut
non valeamus oblationem offerre Domino
in tempore suo inter filios Israel? 8Quibus
respondit Moyses: State ut consulam quid
praecipiat Dominus de vobis. 9Locutusque
est Dominus ad Moysen, dicens: 10Loquere
filiis Israel: Homo qui fuerit immundus su-
per anima, sive in via procul in gente ve-
stra, faciat Phase Domino 11in mense secun-
do, quartadecima die mensis ad vesperam:
cum azymis et lactucis agrestibus comedent
illud: 12non relinquent ex eo quippiam usque
mane, et os eius non confringent, omnem
ritum Phase observabunt. 13Si quis autem
et mundus est, et in itinere non fuit, et ta-
men non fecit Phase, exterminabitur anima
illa de populis suis, quia sacrificium Domi-
no non obtulit tempore suo: peccatum
suum ipse portabit. 14Peregrinus quoque et
advena si fuerint apud vos, facient Phase
Domino iuxta ceremonias et iustificationes
eius. Praeceptum idem erit apud vos tam
advenae quam indigenae. 15Igitur die qua-
erectum est tabernaculum, operuit illud nu-
bes. A vespere autem super tentorium erat
quasi species ignis usque mane. 16Sic fiebat
iugiter: per diem operiebat illud nubes, et
per noctem quasi species ignis. 17Cumque
ablata fuisset nubes, quae tabernaculum pro-
tegebat, tunc proficiscebantur filii Israel:
et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrame-
tabantur. 18Ad imperium Domini profici-
scebantur, et ad imperium illius figebant
tabernaculum. Cuncti diebus quibus sta-
bat nubes super tabernaculum, manebant
in eodem loco: 19et si evenisset ut multo tem-
pore maneret super illud, erant filii Israel
in excubiis Domini, et non proficisceban-
tur 20quot diebus fuisset nubes super taber-
naculum. Ad impeerium Domini erigebant
tehtoria, et ad imperium illius deponebant.
21Si fuisset nubes a vespere usque mane,
et statim diluculo tabernaculum reliquisset,
proficiscebantur: et si post diem et noctem
recessisset, dissipabant tentoria. 22Si vero
biduo aut uno mense vel longiori tempore
fuisset super tabernaculum, manebant filii
Israel in eodem loco, et non proficisceban-
tur: statim autem ut recessisset, movebant
castra: 23Per verbum Domini figebant ten-
toria, et per verbum illius proficisceban-
tur: erantque in excubiis Domini iuxta im-
perium eius per manum Moysi.
Cap. X
1Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Fac tibi duas tubas argenteas
ductiles, quibus convocare possis multitu-
dinem quando movenda sunt castra. 3Cumque
increpueris tubis, congregabitur ad te om-
nis turba ad ostium tabernaculi foederis.
4Si semel clangueris, venient ad te princi-
pes, et capita multitudinis Israel. 5Si autem
prolixior atque concisus clangor increpue-
rit, movebunt castra primi qui sunt ad
orientalem plagam. 6In secundo autem
sonitu et pari ululatu tubae, levabunt ten-
toria qui habitant ad meridiem. Et iuxta
hunc modum reliqui facient, ululantibus
tubis in profectionem. 7Quando autem
congregandus est populus, simplex tubarum
clangor erit, et non concise ululabunt.
8Filii autem Aaron sacerdotes clangent tu-
bis: eritque hoc legitimum sempiternum in
generationibus vestris. 9Si exieritis ad bel-
lum de terra vestra contra hostes qui dimi-
cant adversum vos, clangetis ululantibus
tubis, et erit recordatio vestri coram Do-
mino Deo vestro, ut eruamini de manibus
inimicorum vestrorum. 10Si quando habe-
bitis epulum, et dies festos, et calendas, ca-
netis tubis super holocaustis, et pacificis vi-
pagina successiva »