
erit innoxia, et faciet leberos. 29Ista est lex
zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro
suo, et si pollura fuerit, 30marituisque zelotypiae
spiritu concitatus adduxerit eam in con-
spectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta
omnia quae scripta sunt: 31maritus absque
culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
Cap. VI
1Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Loquere ad filios Israel, et di-
ces ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint vo-
tum ut sanctificentur, et se voluerint Domi-
no consecrare: 3a vino, et omni, quod ine-
briate potest, abstinebunt. Acetum ex vino,
et ex qualibet alia potione, et quidquid de
uva exprimitur, non bibent: uvas recentes
siccasque non comedent 4cunctis diebus qui-
bus ex voto Domino consecrantur: quid-
quid ex vinea esse potest, ab uva passa us-
que ad acinum non comedent. 5Omni tem-
pote separationis suae novacula non tran-
sibit per caput eius usque ad completum
diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit,
crescente caesarie capitis eius. 6Omni tem-
pore consecrationis suae super mortuum
non ingredietur, 7nec super patris quidem
et matris et fratris sororisque funere conta-
minabitur, quia consecratio Dei sui super
caput eius est. 8Omnibus diebus separatio-
nis suae sanctus erit Domino. 9Sin autem
mortuus fuerit subito quispiam coram eo,
polluetur caput consecrationis eius: quod
radet illico in eadem die purgationis suae,
et rursum septima. 10In octava autem die
offeret duos turtures, vel duos pullos co-
lumbae sacerdoti in introitu foederis testi-
monii. 11Facietque sacerdos unum pro pecca-
to, et alterum in holocaustum, et depreca-
bitur pro eo, quia peccavit super mortuo:
sanctificabitque caput eius in die illo: 12et con-
secrabit Domino dies separationis illius, of-
ferens agnum anniculum pro peccato: ita
tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam
polluta est sanctificatio eius. 13Ista est lex
consecrationis. Cum dies, quos ex voto
decreverat, complebuntur: adducet eum ad
ostium tabernaculi foederis, 14et offeret obla-
tionem eius Domino, agnum anniculum
immaculatum in holocaustum, et ovem an-
niculam immaculatam pro peccato, et arie-
tem immaculatum, hostiam pacificam, 15ca-
nistrum quoque panum azymorum qui con-
spersi sint oleo, et lagana absque fermento
uncta oleo, ac libamina singulorum: 16quae
offeret sacerdos coram Domino, et faciet
tam pro peccato, quam in holocaustum.
17Arietem vero immolabit hostiam pacifi-
cam Domino, offerens simul canistrum azy-
morum, et libamenta quae ex more deben-
tur. 18Tunc radetur nazaraeus ante ostium
tabernaculi foederis caesarie consecrationis
suae: tolletque capillos eius, et ponet super
ignem, qui est suppositus sacrificio pacifi-
corum. 19Et armum coctum arietis, tortamque
absque fermento unam de canistro, et la-
ganum azymum unum, et tradet in manus
nazaraei, postquam rasum fuerit caput eius.
20Susceptaque rursum ab eo, elevabit in con-
spectu Domini: et sanctificata sacerdotis
erunt, sicut pectusculum, quod separari ius-
su est: et femur. Post haec potest bibere
nazaraeus vinum. 21Ista est lex nazaraei, cum
voverit oblationem suam Domino tempo-
re consecrationis suae, exceptis his, quae in-
venerit manus eius. Iuxta quod mente de-
voverat, ita faciet ad perfectionem sancti-
ficationis suae. 22Locutusque est Dominus ad
Moysen, dicens: 23Loquere Aaron et filiis
eius: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis
eis: 24Benedicat tibi Dominus, et custodiat
te. 25Ostendat Dominus faciem suam tibi,
et misereatur tui. 26Convertat Dominus vul-
tum suum ad te, et det tibi pacem. 27Invo-
cabuntque nomen meum super filios Israel,
et ego benedicam eis.
Cap. VII
1Factum est autem in die qua complevit
Moyses tabernaculum, et erexit illud:
unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis
suis, altare similiter et omnia vasa eius.
2Obtulerunt principes Israel et capita fa-
miliarum, qui erant per singulas tribus, prae-
pagina successiva »