
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 1213
aquarum in absinthium: et multi hominum
mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.
12Et quartus angelus tuba cecinit: et per-
cussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae,
et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur
tertia pars eorum, et diei non luceret pars
tertia, et noctis similiter. 13Et vidi, et audivi
vocem unius aquilae volantis per medium
caeli, dicentis voce magna: Vae, vae, vae ha-
bitantibus in terra de ceteris vocibus trium
Angelorum, qui erant tuba canituri.
Cap. IX
1Et quintus Angelus tuba cecinit: et
vidi stellam de caelo cecidisse in terram,
et data est ei clavis putei abyssi. 2Et aperuit
puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut
fumus fornacis magnae: et obscuratus est
sol, et aer de fumo putei: 3Et de fumo pu-
tei exierunt locustae in terram, et data est il-
lis potestas, sicut habent potestatem scorpio-
nes terrae: 4et praeceptum est illis ne laederent
foenum terrae, neque omne viride, neque
omnem arborem: nisi tantum homines,
qui non habent signum Dei in frontibus
suis. 5Et datum est illis ne occiderent eos:
sed ut cruciarent mensibus quinque: et cru-
ciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum per-
cutit hominem. 6Et in diebus illis quaerent
homines mortem, et non invenient eam: et
desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
7Et similitudines locustarum, similes equis
paratis in praelium: et super capita earum
tamquam coronae similes auro: et facies ea-
rum tamquam facies hominum. 8Et ha-
bebant capillos sicut capillos mulierum: et
dentes earum, sicut dentes leonum erant:
9et habebant loricas sicut
loricas ferreas, et
vox alarum earum sicut vox curruum equo-
rum multorum currentium in bellum: 10et
habebant caudas similes scorpionum, et acu-
lei erant in caudis earum: et potestas earum
nocere hominibus mensibus quinque: 11et
habebant super se regem angelum abyssi,
cui nomen Hebraice Abaddon, Graece au-
tem Apollyon, Latine habens nomen Ex-
terminans. 12Vae unum abiit, et ecce ve-
adhuc duo vae post haec. 13Et sextus
Angelus tuba cecinit: et audivi vocem unam,
ex
quattuor cornibus altaris aurei, quod est
ante oculos Dei, 14dicentem sexto Angelo,
qui habebat tubam: Solve quattuor ange-
los, qui alligati sunt in flumine magno Eu-
phrate. 15Et soluti sunt quattuor Angeli,
qui parati erant in horam, et diem, et men-
sem, et annum: ut occiderent tertiam partem
hominum. 16Et numerus equestris exerci-
tus vicies millies dena millia. Et audivi nu-
merum eorum. 17Et ita vidi equos in visio-
ne: et qui sedebant super eos, habebant lo-
ricas igneas, et
hyacinthinas, et sulphureas,
et capita equorum erant tamquam capita
leonum: et de ore eorum procedit ignis, et
fumus, et sulphur. 18Et ab his tribus plagis
occisa est tertia pars hominum de igne, et
de fumo, et sulphure, quae procedebant de
ore ipsorum. 19Potestas enim equorum in
ore eorum est, et in caudis eorum. Nam cau-
dae eorum similes serpentibus, habentes ca-
pita: et in his nocent. 20Et ceteri homines,
qui non sunt occisi in his plagis, neque poe-
nitentiam egerunt de operibus manuum
suarum, ut non adorarent daemonia, et si-
mulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapi-
dea, et lignea, quae neque videre possunt,
neque audire, neque ambulare, 21et non
egerunt poenitentiam ab homicidiis suis,
neque a veneficiis suis, neque a fornicatio-
ne sua, neque a furtis suis.
Cap. X
1Et vidi alium Angelum fortem descen-
dentem de caelo amictum nube, et iris
in capite eius, et facies eius erat ut sol, et pe-
des eius tamquam columnae ignis: 2et ha-
bebat in manu sua libellum apertum: et po-
suit pedem suum dextrum super mare, sini-
strum autem super terram: 3et clamavit vo-
ce magna, quemadmodum cum leo rugit.
Et cum clamasset, locuta sunt septem to-
nitrua voces suas. 4Et cum locuta fuissent
septem tonitrua voces suas, ego scripturus
eram: et audivi vocdem de
caelo dicentem
mihi: Signa quae locuta sunt septem toni-
pagina successiva »