La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Apparati iconografici - vignette » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 241


minus apte diceretur ‘admonete’ etenim ubi legeris ‘admonete’,
ibi scito idem hoc grece verbum esse.
Ad Hebreos

Ad Heb.


Ad Hebreos

1,1 Multifariam multisque modis olim Deus loquens patri-
bus in prophetis
. Grece est ‘locutus’ non ‘loquens’, nec com-
mode hoc loco mutari tempus potest preteritum in presens.
1,2 Novissime, diebus istis locutus est nobis in filio. Melius
in ‘fine’ sive ‘ad extremum dierum horum’.
1,2 Per quem fecit et secula. Grece est: ‘per quod’ sive ‘prop-
ter quod fecit et secula’.
1,3 Et figura substantie eius. Pluribus modis legimus ‘figu-
ram’ grece nominatam in superioribus libris, nusquam hoc nomine
quod est ‘character’.
1,3 Purgationem peccatorum faciens. Grece est: ‘per se ipsum
purgationem peccatorum nostrorum faciens’, sive ‘qui per se
ipsum purgationem fecit peccatorum nostrorum’.
1,3 Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Grece est ‘se-
dit’ non ‘sedet in dextera’ ‘magnificentie’ transferretur usitatius
quam ‘maiestatis’.
1,9 Propterea unxit te Deus tuus oleo exultationis pre par-
ticipibus tuis
. Eadem verba sunt grece hec et illa: icona citazioni  oleo letitie pre
consortibus tuis
, ut intelligant se errare qui sentiunt ‘letitiam’ et
‘exultationem’ utique apud hunc interpretem differre, itemque
‘letitiam’ et ‘gaudium’.
1,11 Ipsi peribunt. Grece est ‘pereunt’.


pagina successiva »