
1,14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium
missi. Melius ‘ministratorii’.
2,1 Propterea oportet abundantius observare nos ea, que au-
divimus, ne forte
pereffluamus. Grece est potius ‘attendere’
quam ‘observare’, et latine nitidius dicitur ‘perfluamus’ quam
‘pereffluamus’, ut apud Terentium Parmeno:
plenus rimarum sum,
hac atque illac perfluo
.
2,9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, vide-
mus Iesum. Et verius et tersius
dixisset, ut superius fecit:
mi-
nuisti eum paulo minus ab angelis
.
2,10 Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia,
qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis
forum per passionem consummare. Ut hec sententia magis pate-
sceret, dixissem ego ‘decens enim fuit
ei’ et ‘ducem salutis’, nam
grece dativus casus est illud pronomen non accusativus, et ‘ducem’
potius quam ‘auctorem’.
2,11 Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare.
latinius ‘non erubescit’ aut ‘non pudet’.
2,12 In medio ecclesie laudabo te. Grece est ‘hymnum dicam’,
ut sciamus hymnum dicere esse laudare, quanquam grece una
dictio est non due, idest ‘hymnere’ ut ‘psallere’.
3,3 Quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit
illam. Hunc locum Remigius cum non intelligat, divinare co-
natur nec potest satisfacere sententie; neque id sua
culpa sed
interpretis, qui cum transferre debuisset ‘domo’ genitivum gre-
cum mutuatus est, qui multis videtur esse
nominativus, quorum
pagina successiva »