
ut non pusillo animo sint. Falso exponunt quidam ne pusil-
lum et levem animum habeant ad irascendum
sed eorum exemplo
discant esse patientes; immo tale quiddam Paulus intelligit, quale
alibi ne absorbeatur pre nimia tristitia frater, et ad Thessaloni-
censes:
Consolamini pusillanimos
, quorum dissimiles
sunt qui per
nimiam licentiam parentum feroces evadunt.
4,6 Sermo vester sit sale conditus. ‘Conditus’ media producta,
hoc est perfectus atque aptatus.
4,12 Semper solicitus pro vobis. Iterum paulo ante dictum est
‘solicitus’, cum grece dicatur ‘agonizans’.
4,13 Testimonium enim illi perhibeo quod multum laborem
habet pro vobis. Grece non est ‘laborem’ sed ‘zelum’.
Ad Thessalonicenses
I Ad Thes.
Ad Thessalonicenses prima
1,3 Sustinentie. Hoc nomen fere transferre solet interpres ‘pa-
tientiam’, ut in principio ad Colosenses:
patientia et longanimitate
,
et hoc in loco haud dubie pene magis proprium foret ‘sustinentia’
quam ‘patientia’ si reperiretur, sed durum est et novum, sicut alibi
‘sufferentia’, quare satius erat dicere ‘tolerantia’.
1,8 A vobis enim diffamatus est sermo Domini. Hoc loco Re-
migius ait:
Diffamatio maxime pro
vituperatione ponitur et in con-
trariam partem. Sed Apostolus non curans de proprietate verborum,
cum debuit dicere ‘manifestatus et divulgatus est sermo’, dixit ‘diffa-
matus’
. Hanc ineptiam non protulisset
Remigius, si greca novisset,
immo si cogitasset Paulum grece non latine locutum, nam hoc
pagina successiva »