
hoc participium grece et ‘creatura’ descendit; et iterum statim post:
omnia per ipsum, et in ipso creata sunt
.
2,14 Delens quod adversus nos erat chirographum decreti,
quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affi-
gens illud cruci. Grece est
‘decretis’ et ut arbitror recte, nam
‘chirographum’ non dicitur decreti, significatque scripturam manus
proprie, sed usitatius in qua confitemur nos alteri debitores, quod
igitur erat hoc chirographum, nempe nostrum, quod ipsi scrip-
seramus confitentes nostrani obligationem, qua morti
eramus
obstricti, quod postea Christus ad solvendos nos affixit cruci,
ostentans diabolo non habere illum arbitrium ullum amplius in
nobis; et hoc fecit decretis Novi Testamenti.
2,15 Spolians principatus et potestates traduxit confidenter
palam triumphans illos in semetipso. Ego non ‘traduxit’ di-
xissem sed ‘ostentavit’ aut saltem
‘ostentui habuit’.
2,21 Ne tetigeritis neque gustaveritis neque contrectaveritis.
hec omnia grece sunt in numero singulari.
3,5–6 Avariciam, que est simulacrorum servitus, propter que ve-
nit ira dei
super filios infidelitatis. Eadem sunt verba hic
et que alibi, ubi dicitur ‘idolorum servitus’ et ‘super filios diffi-
dentie’.
3,18–19 Mulieres, subdite estote viris, sicut oportet, in Domino.
Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. Quia ambi-
guum est hoc nomen grece, ideo
ambigue voluit interpres latine
transferre, sed ut alibi testatus sum, satius erat in utroque dicere ‘uxores’.
3,21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros,
pagina successiva »