
et viri debent diligere uxores suas et corpora sua. Qui suam uxorem
diligit se ipsum diligit
. Si Paulus de uxoribus loquitur, cur ait
interpres: ‘mulieres viris subdite sint’? Sin non, cur ait: ‘viri
diligite uxores vestras’? Profecto, cum Paulus de uxoribus tantum
loquitur — nam alioquin non diceret ‘viros suos’ idest maritos —,
semper ‘uxores’ transferendum fuit atque ita dicendum: ‘Uxores
viris vestris subdite sitis’ vel ‘este’, nam grece in secunda persona
legitur et illud ‘vestris’ est ‘propriis’, quod posset transferri ‘suis’,
si verbum persone tertie foret; illud vero ‘sicut Domino’, si de Deo
intelligatur recte dicitur, sin de marito non recte: dicendum enim
erat ‘velut’ vel ‘tanquam domino’, idest perinde ac si dominus
foret.
6,14 induti loricam iustitie. Grece est ‘thoracem’, que latine
dicitur ‘lorica’, qualem armaturam, si licet vetera recentibus com-
parare, ferunt milites nautici.
Ad Philippenses
Ad Phil.
Ad Philippenses
1,12 Ad profectum Evangelii. Non ‘ad utilitatem Evangelii’, ut
quidam volunt, sed ‘ad progressum’, nam ‘profectus’ non signi-
ficat utilitatem sed progressum in industria aliqua
et incrementum
sepe etiam in vitium, ut ad Timotheum:
multum enim proficient
ad impietatem
, ex quo palam est non posse accipi pro ‘utilitate’
hoc nomen.
1,26 Ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu. Grece
est ‘gloriatio’ non ‘gratulatio’.
2,5–7 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, qui
pagina successiva »