
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se
equalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi acci-
piens. Hunc locum quidam ita
exponunt, quod non est arbitra-
tus se rapere ac violare maiestatem divinam quod faceret se equa-
lem Deo, idest quod diceret se Deo equalem, ut cum dixit:
Ego
et Pater unum sumus
; sed non ait Paulus, quod non est arbitratus
rapinam quod faceret se aut diceret equalem Deo sed quod esset
equalis, quanquam grece non legitur ‘se’. Ego quidem ita expo-
nendum puto: ‘non est arbitratus rapinam’, idest
hominem qui
raptus a diabolo tenebatur, ‘esse equalem Deo’, idest tante potes-
tatis esse, ut se a diabolo tanquam par Deo
liberaret; vel non de
omni homine intelligamus, sed de solo Christo, qui cum rapina
esset vel hominum vel mortis, non est arbitratus rapinam, idest
se, esse equalem Deo sed minorem Deo, et, ut sic dicam, minorem
se ipso, nam ‘se ipsum exinanivit’ grece tamen est non ‘equalem’
sed ‘equaliter’, sive, ut grecam formam imitemur, ‘equalia’ sive
‘eguale’.
2,7 Habitu inventus ut homo. Grece est ‘figura’ seu ‘forma’.
2,16 In gloriam meam in die Christi. Grece est ‘gloria-
tionem’.
2,17 Gaudeo et congratulor omnibus vobis. Grece est ‘congau-
deo’, quod latine non dicitur pro
quo nos dicimus ‘gratulor’: igi-
tur ‘congratulor’ minus eleganter dicitur. Sicut non invenitur
latine ‘congaudeo’, ita nec ‘compatior’, sed pro hoc secundo ‘mi-
sereor’ sive ‘miseror’ sive ‘miseret’ sive more
virgiliano atque poe-
tico ‘miseresco’ neque enim peccatorum tantum miseremur, sed
etiam calamitatum, ut idem Virgilius:
miserere hominis indigna fe-
rentis
.
3,3 Qui spiritu Deo servimus. Idest ‘latriam facimus’.
pagina successiva »