La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 196


16,23 Salutat vos Erastus archarius civitatis. Grece est ‘eco-
nomus’. ‘Tertius’ autem et ‘Quartus’ nomina propria sunt, ideo-
que eiusdem vocis sunt grece, et tanquam propria nomina Hiero-
nymus
interpretatur in libris interpretationum hebraicorum nominum.
Ad Corinthios prima

I Ad Cor.


Ad Corinthios prima

1,3 Gratia vobis et pax, et mox: icona citazioni  in gratia Dei, que data est
vobis
. Aliud hic nomen est quam in eo, quod statim sequitur:
icona citazioni  ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Hoc enim accipi solet pro
‘dono’, ut posterius: icona citazioni  unusquisque proprium donum habet.
1,10 Sitis perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. ‘Sen-
tentia’ dicendum est.
1,16 Ceterum nescio siquem alium baptizavi. Melius ‘pre-
terea’ ‘ceterum’ ‘sed tamen’ significat, quod hic non convenit,
et si vox greca pro ‘ceterum’ accipi soleat.
1,17 Non in sapientia verbi, ne evacuetur crux Christi. Ver-
bum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est. Mallem
ego dicere ‘sermonis’ quam ‘verbi’ et hoc in plurimis locis.
1,19 Et prudentiam prudentium reprobabo. Grece est: ‘intelli-
gentiam intelligentium’.
1,20 Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius seculi?
Ego dixissem: ‘disputator huius seculi’.
1,22–24 Quoniam Iudei signa petunt, et Greci sapientiam que-
runt; nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudeis


pagina successiva »