La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 197


quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem
vocatis Iudeis atque Grecis Christum Dei virtutem et Dei
sapientiam
. Quid attinebat intra tam brevem locum variare
nomina, cum ob id sententia efficiatur obscurior? Quanquam nec
recte, ubi variatum est, transfertur: non enim de gentibus hic
omnibus agitur sed de Grecis et Grecorum similibus, neque omnes
gentes querebant sapientiam, nisi ii apud quos erant sapientie
professores. Quare ter erit legendum ‘greci’, eraso ‘gentibus’.
1,26 Videte enim vocationem vestram, fratres. Ego dicerem
‘videtis’ est autem grece ambiguum, cuius rei hoc argumentum
est, quod si foret imperativum non attineret adhibere coniunc-
tionem causalem; nunc adhibita est in hunc sensum: ‘etenim
videtis verum esse quod dico ex vestro ipsorum exemplo, Deum
non elegisse in mundo potentiam et sapientiam, sed imbecilles
atque stultos, quales vos plerique estis’.
2,4 Non in persuasibilibus humane sapientie verbis. Melius
‘non in suasoriis humane sapientie sermonibus’, nam persuasibile
esse materie est, suasorium autem sermonis et orationis: oratio
suadet, materia orationis suadetur; certe oratio et verba non per-
suadentur.
2,9 nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus iis, qui
diligunt illum
. Iniuria fit grammatice hoc loco ab interprete.
est quidem in hunc modum grece, sed numerus singularis in
verbo, cum refertur ad neutrum genus, vim habet pluralis, ut
sic potius transferendum fuerit: ‘nec in cor hominis ascenderunt’.
2,13 Non in doctis humane sapientie verbis, sed in doctrina
Spiritus sancti
. Grece idem nomen est ‘in doctis’ et ‘in doc-
trina’, ut dicendum fuerit: ‘sed in doctis Spiritus Sancti’ neque
proprie dicitur ‘doctis’, nanque idem nomen quod hic pro ‘doctis’
est, alibi est pro ‘docibilis’, cum dicitur: icona citazioni  et erunt omnes docibiles


pagina successiva »