La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 146


V - Collatio Actuum Apostolorum

V Collatio


V
Collatio Actuum Apostolorum


Tit. Actus. Non minus proprie diceretur ‘actiones’, nec minus
commode ‘acta’.
1,3 Apparens eis et loquens de regno Dei. Grece est ‘con-
spectus eis’.
1,4 Et convescens precepit eis. Grece est ‘conversans’.
1,7 Non est vestrum nosse tempora vel momenta, que Pater
posuit in sua potestate
. De ‘momenti’ significatione supe-
rius dixi, quod nomen non proprie greco respondet. Habent enim
Greci duo nomina ‘tempus’ significantia: ‘chronon’ et ‘cheron’,
quorum primum generalius significat, ut ‘tempore belli troiani’,
alterum specialius, ut ‘estate’ vel ‘hyeme’, ‘noctu’ vel ‘interdica’
que differentia sepissime non custoditur, nam ubi dicitur: icona citazioni  si in
tempore hoc restitues regnum Israel
?, est unum horum nominum,
et posterius, ubi dicitur: icona citazioni  cum venerint tempora refrigerii a conspectu
Dei
, est alterum, cum tamen eadem sit utrinque significatio.
1,9 Et cum hec dixisset, videntibus illis est elevatus in ce-
lum
. Nusquam in hunc sensum legi ‘elevatus’, sed pro eo quod
est ‘imminutus’, ut apud Livium Scipio de Fabio ut emulo loquens,


pagina successiva »