La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 147


inquit: icona citazioni  meas laudes elevavit, suas extulit. Ergo melius erat ‘elatus’
vel ‘sublatus est in celum’ aut certe ‘levatus’, quod usitatum est
pro eo quod, est ‘sublatus’ verum cur non dicamus ‘sublatus’ hie-
ronymus quodam loco causam reddit ad devitandam huius verbi
ambiguitatem, sed satius erat ambiguo quam improprio uti.
1,14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum
mulieribus
. Deest ‘et obsecratione’, ut sit ‘in oratione et obse-
cratione’, que Remigius vult differre itemque ‘delictum’ et ‘pec-
catum’, sed differentia quam adhibet apud latinos quidem falsa
est, apud Grecos vero talis, ut interpres eam nullam esse existi-
met; ergo nec existimare ullam Remigius debuit.
1,16 Viri fratres, oportet impleri scripturam. Grece est: ‘opor-
tebat’ sive ‘oportuit’.
1,16–17 De Iuda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum;
qui connumeratus erat in nobis
. Male conantur emendare
quidem hunc locum pro ‘quia’ dicentes ‘qui connumeratus est’,
nam ut Greci, ita nostri vetustissimi codices habent ‘quia’, et
‘nobiscum’ potius legendum quam ‘in nobis’.
1,18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis. Non
minus recte diceretur ‘acquisivit’, ut in Psalmo: icona citazioni  montem quem
acquisivit dextera eius
.
1,24 Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elege-
ris ex his duobus unum
. Idem hic verbum apud Grecos est pro
‘ostende’, quod in Luca: icona citazioni  designavit autem et alios LXX. ‘Ostende’
ergo quasi ‘designa’.
1,25 Accipere locum ministerii huius et apostolatus. Superius
dicitur: icona citazioni  et sortitus est sortem ministerii huius, cum unum idemque
sit grece nomen ‘locum’ et ‘sortem’. Ego dixissem hic ‘accipere


pagina successiva »