
Iude epistola
Iude Ep.
Iude Epistola
3 Deprecans supercertari semel tradite sanctis fidei. Dure
nimis translatum est pro eo, quod est ‘deprecans’ sive ‘exhortans
certare super’ sive ‘pro tradita sanctis fide’.
5 Scientes omnia semel. Grece est: ‘scientes semel hoc’.
8 Et hi carnem quidem maculant. Grece est: ‘et hi somnia-
tores carnem quidem maculant’.
9 Imperet tibi Dominus, diabole. Potius ‘increpet’.
12 Hi sunt in epulis suis macule, convivantes. Grece est: ‘hi
sunt in deceptionibus vestri macule convivantes’ seu ‘festa cele-
brantes’.
13 Fluctus feri maris. ‘Feri’ cum ‘fluctus’ iungitur, non cum
‘maris’.
13 Sidera errantia. Greca voce hoc dicitur ‘astra planete’.
14 Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch. Grece
est dativi casus sic: ‘prophetavit autem his’.
16 Querulosi. Latinius ‘queruli’, nam a ‘querela’ duci huius-
modi nomen non potest.
20 Carissimi superedificantes vosmetipsos vestre sanctissime
fidei. Emendatius sic: ‘carissimi edificantes vos ipsos in sanc-
tissima fide’.
22 Et hos quidem arguite iudicatos, illos vero salvate de
igne rapientes. Grece est: ‘et hos quidem arguite diiudicantes,
illos vero in timore salvate de igne rapientes’.
De hac epistola ita Hieronymus scribit:
Iudas, frater Iacobi,
parvam quidem que de septem canonicis est epistolam reliquit, et quia
pagina successiva »