La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 272


men loco ‘dilecto’ pulchrius dixisset, ut et verba ipsa festivitatem
quandam et sententia vim acciperet, ut fit in greco, cum diceretur:
Caio dilecto, quem ego diligo in veritate’, presertim cum iterum
eadem replicetur vox in sequentibus, quod erat ‘dilecte’ quod
etiam interpres transtulit ‘carissime’, inquiens:
2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi
et valere, sicut prospere agit anima tua
. Ego dixissem: ‘ex
omnibus opto te prospere agere ac valere, sicut prospere agit anima
tua’, licet grece non sit nec ‘agit’ nec ‘ingredi’ sed tantum ‘sperare’.
4 Maiorem horum non habeo gaudium. Quibusdam in editio-
nibus est ‘gratiam’, grece est ‘gaudium’, verum licet grammatice
emendent vitium qui scribunt ‘gratiam’, non tamen omnino emen-
dant, cum grammatica postulet ablativum non genitivum, Latino-
rum loquor, nam grece genitivus est, quem interpres mutare non
curat.
6 Quos benefaciens deduces digne Deo. Hic focus inverse legi-
tur, nam grece sic est: ‘quos benefacies deducens digne Deo’.
9 Scripsissem forsitan ecclesie; sed is, qui amat primatum
gerere
. Grece est: ‘scripsi ecclesie, quod is qui amat primatum
gerere’.
10 Garriens nos. Hoc idem verbum est, quod ait Paulus ad
Timotheum
‘verbose’, cum inquit: icona citazioni  non solum ociose sed etiam ver-
bose
, quasi ‘garrule’, et hic ipse verbosus ac garrulus.
Duas has posteriores epistolas Hieronymus probat non Evan-
geliste Ioannis, sed alterius, qui fuit discipulus Domini, qui quasi
cognomine vocatus est senior, ut distingueretur ab Evangelista, ut
intelligamus minus his deberi auctoritatis quam prime.


pagina successiva »