La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 271


quod significat usque ad finem manet, cum sequatur ‘et erit vobi-
scum’ idest ‘permanebit vobiscum’, nisi diceremus ‘usque ad hoc
tempus’, hoc est quod perseverat in vobis; sed grece, ut dixi, legi-
tur ‘manentem’ non ‘permanentem’. Iterum paulo post: et non
permanet in doctrina Christi, Deum non habet; qui permanet in
doctrina Christi.
1 Et natis tuis, et paulo post: inveni de flliis tuis. Nihil, ut latine
in sensu, ita grece in voce, duo hec nomina differunt, quorum apud
nos hec sola differentia est, quod rarissime illo priore utamur, dun-
taxat in prosa.
7 Qui non confitentur Christum venisse in carne. Grece
est ‘venientem’ aut etiam ‘venturum’, ut in sequenti epistola:
venientibus fratribus.
9 Omnis qui procedit et non permanet. Ego dixissem: ‘om-
nis, qui preterit’, quanquam intelligi potest ‘omnis, qui prevarica-
tur’.
10 Nec Ave ei dixeritis. Usitatius est ‘salutem’, quale est illud:
Lysias Claudius Festo salutem aut etiam ‘salve’.
12 Spero enim futurum me ad vos et os ad os loqui. Nec gram-
matice hoc dictum est, nec greco respondet: dicitur enim ‘ventu-
rum’ non ‘futurum’ illud quoque ‘os ad os’ nusquam legi, et ego
maluissem dicere ‘ore ad os’.
Ioannis tertia

III Ioann.


Ioannis tertia

1 Senior Caio carissimo, quem ego diligo. Ut alias admonui,
pro ‘dilectus’ sive ‘carus’ grece, interpres ait ‘carissimus’ hoc ta-


pagina successiva »