
alioquin, si Petri non est, quonam modo auctoritatem optinebit,
cum sit ab homine mendaci composita, et eo facilius, quod epis-
tole canonice posteriores epistolis Pauli habentur?
Et certe ipse
non arbitror Petrum fuisse dicturum quedam in epistolis Pauli
esse obscuriora, quia non sunt apud Paulum obscuriora loca quam
apud Evangelistas et Petro nihil obscurum videri debebat, usquea-
deo nec Paulum communicaturum cum Petro
scriptas epistolas
sed memoriter universum Evangelium idest seriem predicationis
atque actionis sue.
Ioannis Prima
I Ioann.
Ioannis Prima
1,2 Et vidimus et testamur. Quod alibi dicitur ‘testimonium
perhibemus’.
1,2 Que erat apud patrem. Cum dixisset: quod fuit ab initio,
et grece idem sit verbum ‘erat’ et ‘fuit’, cur ita interpres fecerit,
ipse viderit.
2,1 Advocatum habemus apud patrem Iesum Christum. ‘Ad-
vocatum’ hoc grece dicitur
‘Paracletum’ sive recepto iam more ‘Paraclitum’.
2,14 Vobis scribo, infantes, et paulo post:
Filioli, novissima hora
est
. Idem vocabulum ‘infantes’ et ‘filioli’ ut verum scias, non
modo ‘pueros’ sed ‘infantes’ quoque antiquitus filios esse solitos
appellari, quod apud Hispanos in filiis regum adhuc custoditur.
2,13 Vobis scribo, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
Idem nomen, quod statim post:
Vobis scribo, iuvenes, quia fortes
estis
; illud autem ‘malignum’ generis masculini est non neutri.
2,16 Et superbia vite. Non minus recte dicatur ‘substantie’ sive
pagina successiva »