
Biblia, 2Pt » Valla, Lorenzo
Collatio Novi Testamenti - p. 268
eas videlicet, que ab iis disseruntur, qui sapientes putantur aut
sapientibus proximi.
1,16 Sed speculatores facti illius magnitudinis. Neque a ‘spe-
culum’ neque a ‘specula’ hoc
nomen proficiscitur, ideoque aptius
transferretur ‘inspectores’.
1,17 In quo mihi complacui. Grece est ‘in quo ego complacui’
sive ‘delectatus sum’.
1,20 Quod omnis prophetie scriptura propria interpretatione
non fit. Grece est: ‘quod omnis prophetia scripture’.
2,10 Sectas non metuunt facere. Paulo ante dixerat:
qui intro-
ducunt sectas perditionis
. Illud grece
est ‘hereses, hoc vero ‘doxas’
idest ‘opiniones’, unde ‘paradoxa’ et ‘orthodoxa’ ducuntur.
2,11 Execrabile iudicium. Quod greca lingua dicitur ‘blasphe-
mum’.
2,12 Velut irrationabilia pecora. Non magis est ‘irrationabilia’
quam ‘muta’, nam ‘logos’, unde hoc nomen componitur, et ratio-
nem et sermonem significat, unde apud Iudam
dicitur his eisdem
nominibus:
muta animalia norunt
, verum illic ‘animalia’ quam hic
‘pecora’ verius transfertur.
2,18 Eos, qui paululum effugiunt. Grece est: ‘vere’ sive ‘utique’
sive ‘omnino effugiunt’.
2,20 Facta sunt eis posteriora peioraprioribus. Recte quidem
traducta sententia, sed hec tamen verba sunt grece: ‘extrema peiora
primis’.
Hanc epistolam Hieronymus ait negari a plerisque esse Petri
propter stili a superiore epistola discrepantiam. Quo fit, ut non
tantum fidei ego, ut de me fatear, huic habeam quantum priori,
cum dubitem an omnino in hac et vere et perfecte sint dicta; et
pagina successiva »