La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 267


Petri altera

II Petr.


Petri altera

1,3 Per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et
virtute
. Grece est ‘per gloriam et virtutem’, et hoc ‘virtutem’
differt ab illo, quod uno versu antecedit: icona citazioni  divine virtutis sue, nam
illud est potentie et potestatis sue, hoc autem quod, ut iterum
dixi, proprie latine dicitur ‘virtus’, ut etiam in sequentibus bis:
icona citazioni  in fide vestra virtutem, in virtute scientiam.
1,5 Ministrate in fide vestra virtutem. Grece est: ‘summini-
strate’ sive ‘administrate’ sive ‘suppeditate’ sive ‘impendite’ non
enim a ‘minister’ hoc verbum grece deducitur, sed a ‘prebeo’ vel
‘impendo’. Idem loquor de sequenti loco: icona citazioni  Sic enim abundanter
ministrabitur
.
1,8 Non vacuos. Idest ‘vacantes’, ‘ociosos’ et ‘pigros’.
1,10 Quapropter, fratres, magis satagite, et iterum posterius
prope epistole calcem
. Maluissem ego dicere: ‘nitimini’, ‘elabo-
rate’ sive, quod greco omnino respondet, ‘studete’ sive ut paulo
post: icona citazioni  Dabo autem operam, quod optime dicitur pro eo quod est
‘studebo’.
1,12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et
quidem scientes [et] confirmatos vos
. Grece est: ‘propter quod
non desinam semper de bis vos commonere quanvis intelligentes
et confirmatos’ nam quomodo potest semper incipere cum incep-
tio semel fiat?
1,16 Non enim indoctas fabulas secuti. ‘Doctas’ legendum est,


pagina successiva »