La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Super Evangelium Ioannis » Sozzini, Lelio Brevis explicatio in primum Iohannis caput - p. 121



Et mundus per illum factus

De nova creatione, ut audivisti, loquitur; per Christum enim novus
mundus sub Novo Testamento, ut per mediatorem Novi Testamenti,
fabricatus est docendo, quia fuit verbum, magister, propheta; divinam
vim in miraculis exercendo, quia verbum fuit Deus; vivificando, quia
fuit vita, et illuminando, quia fuit lux (Esa., XXXV et LXI; Luc., IV).
Describuntur opera Christi: evangelizare pauperibus, sanare infirmos,
caecos illuminare; haec est novi mundi fabrica et fabricatus novus
mundus a Christo. Haec est fabrica, quam describunt omnes evange-
listae, non Moses, et tamen hic fabricator summus huius novi mundi
non fuit agnitus, quia fuit vilis homo, caro, subiectus, despectus virorum.
Cum esset in mundo versareturque inter homines, fabricans mundum,
non agnoscebatur ab illo; quare et scandalizabantur in illo etiam discipuli
eius, durum sermonem eius dicebant, deserebant eum. Et Petrus
etiam eum ter negavit. In illo principio nihil erat firmum in discipulis
et omnes discipuli fugerunt ab eo, et se solum esse, desertum ab omnibus,
Patre tantum excepto, dicebat.
Cum autem esset glorificatus per resurrectionem desiissetque ver-
sari inter homines post Spiritum Sanctum missum, amplior notitia eius
et virtus se exeruit inter pios quam cum in mundo esset, ut ante audisti.
Eo spectabat et illud Christi dictum, cum scandalizarentur in eo ut
vili: «icona citazioni  Quid si videritis — inquit — filium hominis (non aliquem alium)
ascendentem, ubi erat prius?
» (Iohan., VI), hoc est: ubi hic filius
hominis, qui vobis nunc sua vilitate est scandalum, exaltatus fuerit seu


pagina successiva »