
demonstratus servator mundi et Messias, per quem Deus omnes salvat,
dederitque ei illam gloriam Pater, quam apud eum habuit ante mundi
iacta fundamenta vel in qua erat apud eum (dedit autem illi eam post
resurrectionem locato in dextera), tunc tandem desinetis scandalizari
(quod factum est in die Pentecostes et post). Exaltationem futuram
obiiciebat vilitati suae praesenti, prae qua non agnoscebatur a suis, ad
quos venit; sicuti et
Caiphae scandalizato in Christo vili, sed faciente
interea se filium Dei, quum scidit vestem, obiicit illam exaltationem,
qua se filium hominis venturum in nubibus coeli cum maiestate sua
asseruit
.
Quod si vero quis de prima creatione hoc vellet intelligi, mundum
hunc per illam factum et illum fuisse in mundo olim, quod iam falsum
esse ante probatum est, an non dicerent illi homines, quos accusabat:
quis nobis de Christo retulit, quod creaverit coelos vel fuerit ante mun-
dum? Moses enim in creatione omnium de Christo tacuit. Christus
etiam nullo verbo (etiamsi esset verbum) se creatorem coelorum esse
patefecit. Nam eum qui creavit omnia et Deum et patrem suum esse
et verbis et reipsa testatus est. Frustra ergo quis hoc exprobaverit illi
populo.
Iohannes autem aliam creationem respiciens, accusat Israelitas quod,
cum venisset Christus ad eos sanandos, docendos, illuminandos et susci-
tandos, tamen
tenebrae ubi luxit eum non comprehenderunt
, non fuit
agnitus nec receptus pro sua dignitate; a quibus vero fuit receptus
datam esse illis potestatem a Christo, ut essent filii Dei. Non leve
illis beneficium Christus dedit, in quo eius summa praerogativa et
potestas accepta a Deo in mundo apparuit. Nam hic Iohannes istis titulis
praerogativam summam filii Dei ex Maria nati tuetur, ne quis levis
esse credatur; de aeterno autem aliquo nihil somniat, qui nec fuit ante
in mundo nec docuit nec miracula fecit nec dedit potestatem cuiquam,
pagina successiva »