
Biblia, Ex » Sozzini, Lelio
Brevis explicatio in primum Iohannis caput - p. 120
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus
eum non cognovit
Mundum hic vocat non coeli machinam et sphaeras, sed homines.
Quid enim hoc esset ad rem, Christum non esse cognitum a machina
coeli et sphaeris? Vox mundi apud Iohannem saepe pro hominibus
accipitur. Sic «
Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitam daret
»
(Iohan., III) hominibus certe, non sphaeris coelestibus. Sic «
Non
venit ut iudicet mundum, sed ut servetur mundus per eum
», «
Christus
salvator mundi
», «
Tollit peccata mundi
», «
Dat vitam mundo
»,
et «
Carnem pro mundi vita
».
In mundo ergo fuit, inter homines versatus est, et praecipue inter
Israelitas, quorum reformandorum et salvandorum causa primum venit.
Christum autem ex Maria natum describit; nam illum aeternum Chris-
tum confictum, inter homines versatum nusquam legimus.
Qui ergo
Christum venisse non in carne, sed ante carnem dicit, Antichristus est
(I Iohan., IV). Intelligitur ergo de adventu Christi hominis, videlicet
in carne, in mundum.
pagina successiva »