La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Sozzini, Lelio Brevis explicatio in primum Iohannis caput - p. 119

fuero in mundo, lux sum mundi». icona citazioni  Hanc lucem in tenebris lucentem
tenebrae non apprehenderunt
, immo eam fugiunt ob hancque lucem
spretam, quae venit in mundum, condemnationem esse iustam Iohanness
asserit.
Hunc titulum etiam Esa., XLII, ut et Luc., capite II,
Christo homini tribuit, cum lux gentium vocatur. Certum autem est
eam lucem non lucere neque apprehendi, nisi ab haeredibus vitae.
Positurum enim se dicit Deus Christum in lucem, quia lux non fuit.


pagina successiva »