La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Theodosius I, imperatore » Sozzini, Lelio Brevis explicatio in primum Iohannis caput - p. 118



In ipso vita erat, et vita erat lux hominum

De eodem Christo ex Maria nato loquitur Iohannes, ostendens
vitam hominum in eo stare. icona citazioni  Qui enim in Christum credit habet vitam
aeternam, qui vero non credit non videbit vitam et luce omni desti-
tutus in tenebris degit
(Iohan., III). Loquitur ergo hic non de vita
temporali, sed de aeterna, ut I Iohan., V, exponit dicens: «icona citazioni  Quo-
niam vitam aeternam nobis dedit Deus, et haec vita in filio eius est
».
Sic alias: «icona citazioni  Ut Pater habet vitam in semetipso, ita dedit filio vitam
habere in semetipso, ut et ille vivificet quos velit
». icona citazioni  Sic Christus ille
homo vocat se viam, veritatem et vitam
(Iohan., XIV); aeternus
ista de se ante hunc non dixit.
Quod autem ad vitam animalem attinet, Paulus testatur icona citazioni  Deum
eam omnibus dare et halitum; in ipso nos vivere, moveri et esse, cui
vitae etiam et habitationi in terra terminos praestiterit Deus
. Quem-
admodum ergo aliis titulis descripsit nobis Christum Dei filium ex
Maria natum, non aliquem ante Mariam, ita quoque et hoc titulo summo
pingit eundem, cum in eo sit vita omnium, nemo praeter ipsum et omnes
per ipsum salventur. Ille ipse est vita, ille habet verba vitae aeternae,
icona citazioni  ipse est panis vitae. Aeterno autem alicui Christo non homini nusquam
ista tribuit Scriptura; lucem quoque illum vocat, quia ut vivificat, ita et
illuminat; ille enim Christus homo testatur de se dicens: «icona citazioni  Ego sum
lux mundi; qui me sequitur, non ambulat in tenebris
»; «icona citazioni  Quandiu


pagina successiva »