La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Divina Commedia » Sozzini, Lelio Brevis explicatio in primum Iohannis caput - p. 110


«icona citazioni  Semper docui apud vos in templo» (Iohan., XVIII). Sic Gal.
II: «icona citazioni  Non cessi ad momentum, ut veritas evangelii permaneret apud
vos
», id est ut vobis integra et nota esset. Sed et communis loquendi
modus hoc indicat, cum quae nescimus et certa esse putamus, respon-
demus apud Deum illa esse abscondita, Deum illa scire, nos latere quae
apud Deum sunt, ut contra scimus quae ille vult esse apud nos, sic apud
se habere, sibi tantum nota esse dicimus, apud se loqui, ut de Pharisaeo
Luc., XVIII.
Apud Deum sunt omnia quae futura sunt necdum sunt etiam,
ut iudicium futurum, Antichristi abolitio et Babylonis ruina; nil enim
illi vel occultum vel non praesens, ut nobis hominibus. Quod si, vero
Iohannes voluisset intelligere Christum in principio fuisse apud Deum
in coelo, tunc quoque, cum scriberet hoc Iohannes post ascensionem
Christi, «erat in coelo Christus» dixisset, ergo et fuisse et nunc esse
apud Deum in coelo Christum, non tantum in principio. Mentiretur
enim fuisse illum in principio, cum et tunc longe post principium illud
esset in eodem coelo, cum scriberet hoc Iohannes. Sed animadverte
eiusmodi phrases in Scripturis idem sonare: fuit apud Deum, est in
Patre, est ex Deo, est in sinu Patris, est in coelo, a Deo processit, a
Deo venit a Patre exivit, escendit de coelo, pro a Deo edoctus et
sanctificatus.

Et sermo ille erat Deus

Articulus additus est sermoni, ut subiectum esse, de quo Deus
praedicatur, intelligatur. Absolute nomen Dei in Scripturis tribuitur
plerumque typice Christo, Patri vero per se primo, quia unus et solus
Deus est, praeter quem nullus est alius, qui sit a seipso altissimus et ex
quo omnia. icona citazioni  Reliquos ergo omnes, quicunque sint, tandem sive dii
sive domini, ex illo esse oportet, hoc illi omnes debent, ipse autem a
nullo pendens, nemini hoc debet
(I Cor., VIII). Quare et Deus
deorum dicitur et icona citazioni  Deus et pater domini nostri Iesu Christi caputque
eius
(Ephes., I; I Cor., XI). Dicitur et solus esse super omnes,


pagina successiva »