
ad resurrectionem, ubi, absorpta cruce, morte et exinanitione,
filium
esse suum potentem per spiritum sanctificationis, per resurrectionem
declaravit Pater
, ut Paulus docet Rom., I;
nemo enim ita ex morte
servatus est, ut resurgeret viveretque perpetuo, quemadmodum Christus
(Rom., VI); nemo
accepit potestatem in coelo et in terra
, ut Christus
de se testatur post resurrectionem (Matth., XXVIII); nemo etiam
sedit ad dexteram Dei praeter
hunc (Marc., XVI). Haec autem
omnia post resurrectionem facta. Quare etiam illud testimonium Davidis,
Psal., II: «
Ego hodie genui te
», non aeternae generationi, sed
Christo redivivo consentienter aptat Paulus, quia ibi iam exemptus
omni cruce, filius Dei esse plenarie declaratus (Act., XIII, ut et
Rom., I). Hoc ipsum et Iohannes dicit capite VII,
spiritum
quoque non fuisse tunc datum, antequam Christus glorificaretur
, id
est priusquam filius esse Dei plene demonstraretur. Act. quoque caput
X, hoc ipsum comprobat dicens: «
Hunc Deus suscitavit tertio
die effecitque ut manifestus fieret non toti populo, sed testibus prius
designatis, qui comederunt et biberunt una cum eo postea
».
Quare
etiam quadraginta diebus manens apud suos, manifestavit se eis vere,
postea vero perfectius, cum Spiritum Sanctum doctorem misit
(Act.,
I, et II).
Certum ergo est Christum in principio fuisse apud Deum, non
fuisse cognitum plene ab initio non tantum a plebe, sed etiam ab apos-
tolis. Sed et Iohannes apertis verbis hoc comprobat primae primo,
cum scribit vitae illum sermonem, quem viderunt, audiverunt,
contrectarunt (ne quis alium fingat aeternum, invisibilem, impalpa-
bilem) fuisse apud Patrem, id est in principio, non notum homini-
bus, ideoque statim addit per antithesim: «
Sed postea haec vita pa-
tefacta est
», ut iam audisti ex multis locis. Non dissimilis quoque
phrasis est Matth., XIII: «
Nonne omnes sorores eius sunt apud
nos?
»; eadem Graeca vox πρὸς ἡμᾶς, id est nobis notae. Sic cum
Christus rogaretur a Caipha de doctrina (Matth., XXVI, et
Marc., XIV), respondit ut de ea, quae illis nota esse debuit:
pagina successiva »