La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Nomi di persona » Campanella, Tommaso I processi - p. 196


specialiter electos esse Dominicanos ad vocandos homines in fine
mundi tam ad convivium coeleste, vocatum «coena» a sancto Lu-
ca
, ut notat sanctus Gregorius in homilia , quam ad nuptias Eccle-
siae praesentis, vocatas «prandium» a sancto Matthaeo, per sanc-
tum Gregorium ibi. Hae nuptiae adhuc non sunt visae in Eccle-
sia, nisi parum. Erunt ergo, ut notat parabola et expositio. Et Do-
minicani vocant ad utrumque convivium, specialiter missi a Deo
et papa; ergo etc.
Quod hic concursus regnorum ad unam rempublicam Dei
sit proximus, patet ex eo, quod finis mundi prope est, quia mun-
dum esse iam senem omnes dicunt philosophi, excepto Lucretio,
qui etiam nunc diceret; theologi vero et astrologi unanimiter
idem praedicant ex co quod dixit in Apocalypsi: «icona citazioni  Ecce, venio ci-
to
». Praedicti Patres multi et alii desiderantes regnum, ut supra,
ex quolibet signo putaverunt iudicium esse prope et in ianuis, et
decepti sunt; nam oportebat prius omnia signa paulatim videri,
propter quem errorem recentiores aliquo pacto obscuraverunt
etiam doctrinam de saeculo aureo. Ego autem minus culpabiliter
erro, si tamen erro: nam vicinior est nunc finis mundi. Nam su-
mus in sexta aetate per Apostolum, «icona citazioni  in quos fines saeculorum de-
venerunt
», et in septima intrabimus «icona citazioni  in requiem», ut dicit ad He-
braeos. Item, per Esdram (in IV) saeculum universum dividitur in
duodecim partes, quarum undecim transierunt. Et per divum
Gregorium et Origenem mundus est unus dies; et Apostolus ad
Hebraeos ait: «Donec hodie dicitur»; et sumus ex tempore


pagina successiva »