
lium sit, a quibus liberata
habebit libertatem et erit illa
felicitas
saeculi aurei et Ierusalem, manifestum est. Nam Italia
tantum et
Hispania habent Christianismum
purum, sed etiam
haec est capti-
va sub quibusdam etc., unde dies et
menses non nomina
aposto-
lorum habent, sed deorum Romae quando erat
Babel, idest Mar-
tis, Augusti etc. Unde adhuc praeliatur Ecclesia, ponens ferias, et
ritus gentiles Christianos faciens, ut calendarium Augusti, et Fe-
bruarium mutans, et
aquam lustrationis
contra daemones exor-
cizans, et philosophorum gentilium dogmata ad bonum trahens,
suaviter omnia disponens.
Quod rex Hispaniarum sit liberator positus a Deo,
ut eruat
de manu Turcarum et haereticorum Ecclesiam suam
nutu pontifi-
cia, patet ex eo, quod Deus instituit Cyrum, qui liberaret captivita-
tem
qui typus fuit alicuius
regis, cui modo sit functurus hoc mu-
nere. Non est
autem aliquis inter Christianos melius ipsum re-
praesentans quam rex Hispaniarum. Omnia enim praeterita apud
Hebraeos sunt figura nostrorum et, secundum Beda , quae tempo-
re apostolorum fuere figurant quoque
nostra. Dicit Isaias (XIX):
«
Dic Cyro, Christo meo, cuius apprehendi dexteram, ut
subiiciam
ante eam gentes et regna
» etc. Nunc autem videmus quod, post-
quam
Ferdinandus Aragoniae expulit Hebraeos et fugavit Mauros
post septingentos annos praelii cum eis, donatus est titulo Regis
Catholici, idest universalis, nutu Dei, a papa. Item
Novum Orbem
dedit sibi Deus, et per gyrum in toto orbe regnat et
fundat Eccle-
siam, et in omni hora
offertur sacrificium missae Deo Coeli in im-
perio eius, sicut
fieri fecit Cyrus in Ierusalem,
aedificans templum,
ponens «
iuge sacrificium
» et liberans populum Dei.
Item, praeva-
luit sicut Cyrus super omnes principes, et
alii defecerunt. Item, est
ex linea Iaphet per Tubal,
primum regnatorem Hispaniae, sicut
pagina successiva »