
Ut ergo patet ex Ezechiele et Apocalypsi in terra erit haec felix
respublica universalis iuxta sapientes et Patres praedictos, quasi
quoddam praeludium illius Ierusalem, quae est in Coelo futura.
Dixit Christus: «Nunc autem regnum meum non est
hinc», idest
de hoc mundo; nam erit hinc cum evacuaverit principatus etc.
Et captivabitur omnis intellectus in obsequium Christi, et ulci-
scentur apostoli omnem inobedientiam, cum completa fuerit
no-
stra obedientia, ut Paulus ait . Et ideo arma eorum non fuere car-
nalia, sed verbum Dei; erunt autem utrique gladi, et sunt tantum
initiative modo. Scriptum est enim: «
Dabo septem pastores et oc-
to
primates, qui pascent terram Assur in gladio et terram Nem-
brot in lanceis
», idest principum huius mundi, ut patet ad Ephe-
sios. Quicquid dicit Ezechiel post caput XL, et Isaias, et Zacharias,
Michaeas, Malachias de
tranquillitate Ierusalem in Ecclesia com-
plebuntur in terra: ipsi enim aperte multa dicunt, quae non nisi
in
terra fieri possunt, quod Deus condescendens
desideriis piorum
faciet. Christus enim (ait Lactantius ) venit ad restituendum saecu-
lum aureum, quod adhuc non est factum:
nec dum enim
videmus
omnia subiecta ei
, ait Apostolus. In Apocalypsi
ponuntur senato-
res albi huius reipublicae et mysteria
eius et ordines regendi et
laudes divinae post praelia cum Antichristo et regnum
in terra
post primam resurrectionem; et secunda resurrectio erit in glo-
riam,
prima vero est a labore persecutionum, quae coepit tempore
Constantini, quando data est Ecclesiae pax Christianis, et comple-
bitur cum
omnes nationes et
principes convenient et facient de-
cretum universale,
quod Christus est dignus aperire librum et re-
gnare super
universum mundum cum suis Sanctis in tranquilla
re-
publica mille annos. Et ideo dicitur:
Quod hoc imperium erit sacerdotale. Vocat enim Petrus ip-
sum: «
Sacerdotium regale
»; summus ergo sacerdos et papa erit
pagina successiva »