
[46] Εὑρήσει rectius vertisset “offenderit” sive “repererit” quam invenerit.
[47] Super omnia bona. Ἐπὶ πᾶσι τοῖς ὑπάρχουσιν αὑτοῦ, id est “super
omnes res suas” sive, ut alicubi citat Hieronymus, super universam substantiam,
propius accedens ad Graecum sermoneni exprimendum. Etiamsi non male vertit
interpres.
[48] Moram facit Dominus meus venire. Χρονίζει ἐλθεῖν, id est:
“contatur redire” sive “differt reditum”. Nec additur
[49] Suos, sed tantum est conserves. Manducet autem et bibat.
Ἐσθίειν καὶ πιεῖν id est “edereque et bibere”, ut pendeat a verbo “incipiet”.
Quanquam in nonnullis est ἐσθίειν δέ id est “edere vero”.
[50] Qua non sperat. Ἐν ἡμέρᾳ ᾗ οὐ προσδοκᾷ id est: “in die quo non
expectat”. Mirum autem cur hic interpretem delectarit ἀκυρολογίᾳ qui “spe-
rare” maluerit quam “expectare”, cum Graece sit “expectare”.
[51] Et dividet eum. Καὶ διχοτομήσει id est “dissecabit”, δίχα τέμνειν.
id est “in duas dissecare partes”.
Ex Capite Vigesimoquinto
[1] Obviam sponso et sponsae. Et sponsae non additur in Graecis codi-
cibus. Nec apud Chrysostomum aut Hilarium ulla fit sponsae mentio; apud
Chrysostomum homilia septuagesimanona, qua locum hunc edisserit, ac ne in
contextu quidem, qui praeferri solet, nec in tota enarratione “sponsa” nominatur.
quod attinet ad occursum, quemadmodum nec apud Theophylactum. Quan-
quam apud Origenes homilia trigesimasecunda, in titulo historiae evangelicae
nescio quis adiecit, cum ipse disserens nullam sponsae faciat mentionem; aut
potius sic facit mentionem, ut declaret se sponso tantum legisse, non “sponso et
sponsae”. Sic enim exponit: Omnes isti sensus lampadas suas accipiunt, id est organa
sua naturalia, sive secundum verbum Dei uti volentes, sive et contra voluntatem Dei,
tamen accipiunt eas, quando recipiunt sponsum esse ecclesiae verbum Dei et Filium
Dei; et egrediuntur de mundo et de erroribus deorum multorum, et veniunt obviam
Salvatori, qui semper paratus est venire ad virgines eas, ut simul ingrediatur cum
dignis earum ad beatam sponsam ecclesiam. Hactenus Origenes. Ex his liquet
obuiam iri sponso eunti ad sponsam, ut illum deducant in aedes sponsae. Nam
sponsa domi sedet sponsum operiens. Non prodit foras velut avida viri. Item in
caeteris. Cum repetitur de mora sponsi, de clamore coorto: Ecce sponsus venit, de
sponsa siletur. Tantum uno loco videtur Origenes occursum et ad sponsam
referre, cum ait: oportere obuiam ire sponso verbo et ecclesiae immaculatae. Atqui
ubi de clamore dicitur quo omnes vocantur ad occursus officium, constat nullam
fieri sponsae mentionem. Ait enim: Ecce sponsus venit, exite obuiam ei. Nec statim
consequens est, si enarratio facit mentionem sponsae, ab evangelista sponsam
expressam esse. In relativis enim alterum ex altero intelligitur. Nemo potest spon-
sum animo concipere, nisi simul et sponsam cogitet. Hac ratione solui poterat
quod Hilarius sponsae meminit, in una persona Christi sponsum et sponsam
pagina successiva »