La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 296


homilia vigesimasecunda: In resurrectione neque nubunt neque uxores accipiunt, sed
sunt sicut Angeli in coedo. Itaque paulo post repent, ne qms casum esse causetur.
[32] Non est Deus mortuorum. In exemplaribus quae mihi videre conti-
git, repetebatur haec vox Deus, οὐκ ἔστιν ὁ Θεὸς θεὸς νεκρῶν, id est: “on est
Deus Deus mortuorum” verum idem non reperio apud ullum interpretem. Unde
coniectandum est quod erat subaudiendum, id abs quopiam adiectum fuisse,
nisi quod Theophylactus, ut legit, ita repetit, enarrans “eus Deus”
[34] Quod silentium imposuisset. Ἐφίμωσεν, id est “brurasset os”
sive “occlusisset os”. Et in Paulo icona citazioni  non alligabis bovi est οὐ φιμώσεις, “non occludes
os”. Nec est
[35] Legis doctor, sed νομικός, id est “qui versatur in negociis legalibus”
ad verbum sonat “legalis” sive “legitimus”, etiamsi non danno quod vertit
interpres. Nec est
[37] Ex toto corde, sed “in toto corde”, ἐν ὅλῃ τῇ καρδίᾳ, etiamsi apud
Graecos ac Latinos supervacanea est praepositio. Et rursum non est
[38] Hoc est maximum et primum, sed πρώτη καὶ μεγάλη id est “pri-
mum ac magnum”, quanquam hic primum dixit praecipuum. Hilarius legit quod
est magnum ac primum.
[39] Sicut teipsum. Ὡς σεαυτόν. Graecis unicum adverbium est ὡς, quod
nos vix duodecim reddimus. Proinde frustra cavillantur qui putant hic non
modum amoris aequalem significari, sed similitudinem, ut amemus proximum
non aeque atque nosipsos, sed simili genere amoris. Horum argutationes licebat
excludere, si vertisset “proximum tuum perinde ut teipsum”. Neque enim huius
est loci refellere eos qui nimis Aristotelice inducunt charitatis ordines. Magis pla-
cet mihi Paulina similitudo de membris corporis, in quo plus etiam honoris adhi-
bemus iis quae per se sunt infirmiora. Porro quod interpres vertit proxi-
mum, Graece est τὸν πλησίον. Eam vocem frequenter obuiam in sacris literis ne
quis ut parum Latinam fastidiat, est apud Svetonium in Othone: Alii febrim
simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse; nisi quod apud Graecos
familiares duntaxat dicuntur οἱ πλησίον. Familiaritatis autem est haerere
laceri. Nec est
[40] Universa lex, sed “tota” ὅλος ὁ νόμος.

Ex Capite Vigesimotertio

[2] Super cathedram Moysi. Ἐπὶ τῆς Μωσέως καθέδρας, id est “in
Moysi sede”. Porro pro sederunt rectius diceretur: “sedent” sive “conse-
derunt”, quemadmodum adducit Augustinus adversus Faustum lib. xvi., cap.
xxix. In his enim verbis sic usurpamus vocem praeteriti temporis, ut intelligamus
actum etiamnum manenteni, velut in “stetit” et “appropinquavit”. Hunc
locum quidam eo torquent, quasi parendum sit omnibus quae praecipiunt epi-
scopi aut praepositi, etiam impii, ob muneris autoritatem, cum Christus de iis
loquatur qui recte docerent legeni Mosaicam, non qui suis constimtiunculis illa-


pagina successiva »