La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Dt » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 252


modum dicimus: τοὺς νῦν, τοὺς πάλαι Origenes homilia tertia nonnihil philoso-
phatur de stantibus, quasi non omnes steterint, sed ii duntaxat qui affixi essent
Christo, quasique non omnes essent visuri regnum Dei.

Ex Capite Decimoseptimo

[1] Et post dies sex. De numero dierum consentit Marcus cum Mat-
thaeo
, cum Lucas tradat octo ferme dies intercessisse; id ita explicat Chrysosto-
mus
, ut dicat Mattaheum ac Marcum eos tantum dies supputasse qui medii
intercesserant inter sermonem habitum et montem aditum. Lucani vero duos
etiam extremos imputasse, nempe eum quo prior habitus est sermo, et eum quo
montem conscenderunt. Assumpsit Iesus. Παραλαμβάνει id est “assu-
mit”, praesentis temporis. Item paulo post duxit illos, ἀναφέρει αὐτούς id est:
“subducit illos” sive “abducit eos”. Nec est
[2] Resplenduit, sed ἔλαμψεν, id est “fulsit” sive “splenduit”, non ἀπέλαμψεν
Ad haec in omnibus, quae quidem ego viderim, Graecis exemplaribus scriptum
erat non sicut nix, sed ὡς τὸ φῶς— id est “sicut lux” —, consenttiente etiam
aeditione Hispaniensi. Unde videri poterat errore scribae “lux” mutatum in
nix, nisi tantus esset Latinorum codicum consensus, praesertim cum alius evan-
gelista meminerit fullonis, cuius ars est candidare vestes. Apud Theophylac-
tum
contextus habet “sicut lux”, ex commentariis non liquet quid legerit, ne ex
Chrysostomi quidem aut Hieronymi. Inter colores plurimum lucis habet albus,
et quae lucent, candida dicuntur, veluti luna. Faciem Domini comparavit soli,
qui solus aureus est, vestimenta lumini reliquo, quod candorem habet, quan-
quam obseuratur a sole. Quanquam Valla de his verbosius argutatur; quae si
quis cupiat cognoscere, et si quid videbuntur ad Evangelii sensum facere,
sunt in promptu. Dubium non est quin Origenes legerit sicut lumen, homilia
termia, non dissimulans interim apud Marcum non luminis, sed nivis fieri com-
parationem. Itidem cime homilia xxx. Et
[3] Cum eo loquentes. Συλλαλοῦντες magis sonat confabulantes, ut fami-
liare colloquium intelligamus. Et hoc loco rabula quispiam publicitus apud
populum detulit Erasmi nomen, qui scripsisset Evangelia nihil aliud esse quam
fabulas aniles, cum ego nihil aliud annotassem quam Graecae votis proprietatem
neque mutarim in vertendo verbum colloquendi. Et hic tamen erat insignis cultu
dominicali, baccalaureus sacrosanctae theologiae, doctrinae evangelicae praeco.
Non minor inter tot huius ordinis milia existere talia portenta; illud minor, non
compesci a caeteris huiusmodi labes ac dedecora, non solum ordinis sui, verum
etiam totius popoli christiani. Pauloque post
[4] Respondens autem Petrus. Ἀποκριθείς. Abutitur et alias hoc verbo,
cum nihil praecesserit ad quod respondeat.
[5] In quo mihi complacui. Ἐν ᾧ εὐδόκησα Quod Cyprianus ita
reddit: in quo bene sensi; itidem Irenaeus. Ipsum audire. Iam iterum ea
vox audira summam autoritatem arrogat Christo, unum hunc doctorem creavit


pagina successiva »