La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 244


certe “tantum panum”. Nam Graeca vox numerum significat, non magnitudinem,
hoc est “quantitatem discretam, non continuam”, ut loquuntur dialectici. Porro
[35] Ut discumberent. Graecis est ἀναπεσεῖν, quod significat “humi consi-
dere”, non in lectis. Et
[36] Gratias agens fregit. Εὐχαριστήσας ἔκλασεν, id est: “cum gratias egis-
set” sive “gratiis actis fregit”. Ac rursum discipuli dederunt populo. Dede-
runt interpres Latinus addidit de suo. Nec est
[38] Quatuor milia hominum, sed τετρακισχίλιοι, id est “quarter
mille viri”. Nam quod χωρίς vertit extra pro “praeter”, laudo copiam, etiamsi
nihil opus. Deinde παίδων, pueros, vertit parvulos; ita solet reddere νηπίους.
[39] In fines Magedan. Εἰς τὰ ὅρια Μαγδαλά, id est “in fines Magdala”.
Acque ita legit divus Chrysostomus, addens Iesum abisse in fines Magdalorum.
Sic enim vertit interpres. Nam hic, ut ante dixi, destituir nos Graecum exemplar
truncum. Ac meminit quidem Hieronymus Magdali in descriptione locorum.
Caeterum hoc loco Magedam legit, non “Magdalam”, his quidem verbis: Mage-
dam, ad cuius fines Mattaheus evangelista scripsit Dominum pervenisse, sed et Mar-
cus
eiusdem recordatur. Nunc autem regio dicitur Macera, conta Iesuram. Rur-
sus interpretans voces Hebraicas apud Mattaheum meminit Mageda. In
vetustissimo codice qui habebat commentarios Theophylacti, scriptum erat ὄρη
non ὅρια, id est “montes”, non fines. Sed uni testi, ut aiunt, ne Catoni quidam
creditur. Marcus pro Magedan haber Dalmanutha, putantque locum fuisse
binominem.

Ex Capite Decimosexto

[2] Serenum erit. Εὐδία id est “serenitas”, ut subaudias “erit”, sicut et in
proximo,
[3] Hodie tempestas, subauditur “erit”, σήμερον χειμών. Ac magis exprimit
certum prognostae iudicium hoc schema sermonis. Porro rutilat idem verbum
est quod modo verterai rubicundum est, πυρράγει. Et non potestis scire.
Scire non additur, nec in plerisque Graecis exemplaribus nec in antiquis Latinis.
Quanquam in nonnullis reperi scriptum οὐ δύνασθε, non potestis, in qui-
busdam οὐ συνίετε id est “non intelligitis”. Item
[6] Intuemini et cavete. Ὁρᾶτε καὶ προσέχετε, id est: “videte et cavete”
sive, ut alibi vertit, “attendite”. Quis enim unquam dixit: “intuemini” pro “cavete”?
Nam haec verborum idem signifieantium conduplicatio nihil aliud quam epita-
sin cautionis habet.
[7] Inter se. ἐν ἑαυτοῖς, “inter se mutuo” sive “intra sese”. “Intra se”
habet codex aureus, ut intelligas tacitam cogitationem. Nam διελογίζοντο
quoque ambiguum est ad disputantem et ad cogitantem. Ac mox ἐν ἑαυτοῖς id
est “inter vos” sive “intra vos”. Ac paulo post
[9] Quinque panum et quinque milia. Cur non potius “quinque
milium”? Quanquam accusativus “panes” erat commodior ob turbam


pagina successiva »