
negocium reipublicae, quoties agitar negocium religionis, non multum apud nos
valere oportere corporalis affinitatis affectum. Hieronymus sic elabi conatur, ut
dicat hunc qui renunciavit Christo, insidiose fecisse, tentantem num ob suorum
affectum intermissurus esset praedicandi munus, atque ob id acrius a Christo re-
sponsum. Ego hac in re meam non interpono sententiam; tantum optarim sedu-
litatem quorundam omnia in sanctis in immensum exaggerandi verti potius ad
studium aemulandi, quod illos vere beatos reddidit. Verum haec leviculi sunt
momenti. Quod genus et illa quod pro
[49] Extendens manum. Graeci legunt manum suam. Deinde quod in his,
[50] Ipse meus frater, nonnulli codices habent αὐτός nonnulla οὖτος id
est “hic”.
Ex Capite Decimotertio
[1] Sedebat secus mare. Eruditi quidam vehementer hanc vocem secus
execrantur ut Gotticam et Sarmaticam aut siquid his quoque barbarius, cum
tamen recenseatur a Donatus, operis exigui non exiguo autore. Neque videri
potest vox ab interprete conficta, qua tam frequenter utitur. Usus est ea Plinius
libro 24., capite 15. Chamaeleucen, inquit, apud nos farranum sine farfugium
vocant; nascitier secus fluuios, folio populi. Quintilianus libro lnstitutionum 8.,
cap. 2., tractans περὶ τῶν ἀδιανοήτων hoc adducit exemplum: Conductus est cae-
cus, secus viam stare. Nec dubito quin aliis compluribus locis inveniri possit.
Si quis velit esse morosior, fortasse causabitur aliquis non perinde apte dici: “sedet
secus viam” ac nascitier secus fluuios, aut “pascitur secus ripam”, quod in his imagi-
nemur ceu motum quendam rei sequentis. Nam apparet secus et “secundum”
habere cognationem cum verbo “sequor”. Itaque de herba rectius dici: nasci-
tur secus fluvios, quemadmodum salices secus ripam, quod in his intelligatur
series quaedam. De vini homine sedente non item.
[3] Exiit qui seminat. Ἐξῆλθεν ὁ σπείρων id est: “exibat qui semina-
bat” sive “seminator”. Siquidem huiusmodi participia accommodant se verbis qui-
bus adiuguntur. Seminare semen suum. Semen suum nec est apud
Graecos nec in aureo codice. Nam illud rette:
[4] Et dum seminat. Ἐν τῷ σπείρειν id est, “inter seminandum”. Ac mox
[5] Βάθος vertit altitudinem pro “profunditate”. Et
[6] Ἐκαματίσθη aestuaverunt pro “exusta sunt” sive “aestu perierunt”. Ac
rursum ἐξηράνθη, “exaruerunt”, vertit aruerunt.Item
[7] ἐξηράνθη surrexerunt, quod alias vertit ascenderunt. Mollius “suc-
creverunt” aut “increverunt” sive “emerserunt spinae”.
[8] Et dederunt fructum. Hic interpres maluir Latinitari consulere quam
voces reddere Graecas. Alioquin ad verbum ita vertendum erat: “et dederunt fruc-
tum, hoc quidem centum, illud vero sexaginta, illud vero triginta”, καὶ ἐδίδου
καρπόν, ὃ μεν ἑκατόν, ὃ δὲ ἑξήκοντα, ὃ δὲ τριάκοντα. Tametsi verti poterar “hoc
quidem centuplum, illud vero sexagecuplum, aliud vero trigecuplum” sive “aliud
pagina successiva »