
In Annotationes Novi Testamenti praefatio, primae aeditionis
quae fuit an. M.D.XV., cui tamen post admixta sunt quaedam quae ad tempus
posterius pertinent usque ad annum vigesimum primum, vigesimum septi-
mum et trigesimum quintum. Hoc te, lector, nescire nolui, ne quid offen-
daris.
Des. Erasmus Roterodamus Pio lectori S. D.
Quanquam id pro nostra virili in ipso statim huius operis vestibolo
fecimus, tamen haud abs re fuerit denuo lectorem commonere paucis et quid
illum in hisce commentariolis oporteat expectare et quid nobis vicissim ab ipso
praestari conveniat. Primum annotatiunculas scribimus, non commentarios, et
eas duntaxat quae ad lectionis synceritatem pertinent, ne quis ut improbus
conviva pro merenda coenam efflagitet et requirat a nobis quod ab argumenti
suscepti professione sit alienum. Hanc in praesentia fabulam agendam suscepi-
mus. Proinde ut nobis argomento seruiendum fuit, ita par est, ut candidus et
comis lector ceu commodus spectator faveat agentibus et praesenti scenae sese
accommodet.
pagina successiva »