La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Doctrinale » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 196


[39] Qui invenit. Ὁ εὑρών, id est “qui invenerit”. Est enim praeteriti
temporis, ut et lllud o ὁ ἀπολέσας, qui perdiderit. Sic paulo post
[41] In nomine prophetae. Scio quosdam has particulas in nomine
iusti et in nomine prophetae referre ad Christum, qui vere iustus sit et propheta.
Quanquam mihi videtur hic esse sensus: qui recipit iustum, non quia cognatus
sit aut affmis aut dives aut potens, sed quia iustus, erit et ipse iustus accepturus
mercedem suae iustitiae. Et in nomine reliquimus, quod aliquoties nec “sub
nomine” nec “per nomen” nec “nomine” omissa praepositione satis explicat idioma
sermonis Hebraici. Ac mihi sane nimium morosi videntur qui nusquam conce-
dunt evangelicis literis sua peculiaria vocabula, quum in rhetoricis ferant “statum”
et “constitutionem” voces longe aliud significantes Latinis auribus, et “finem” pro
definitione, et “superlationem”, vocem Latinis inauditam, pro eo quod Greci
vocant hyperbolen. Mercedem propheta accipiet. Neque prophetae
neque iusti apud Graecos additur articulus τοῦ, unde non potest accipi de certo
propheta seu iusto, sed de quocunque, non de co qui recipitur; ut sensus sit
ipsum quoque qui prophetam receperit, fieri prophetam, qui iustum receperit,
fieri iustum Nam hic sensus arridere solet Ioanni Coleto. Quanquam secus
interpretari videtur Chrysostomus.
[42] Ex minimis his. Τῶν μικρῶν τούτων id est “e pusillis his” sive “e
paruis”, ne frustra sibi placeant quidam qui se minimos vocant, cum alii Mino-
rum occuparint cognomen. Quanquam minimis legit et interpretarur Hila-
rius
. Ex Hieronymi Chrysostomique interpretatione non satis liquet quid lege-
rint. Et huius ipsius evangelistae capite vicesimoquinto ἐλαχίστων legitur:
quamdiu fecistis uni ex minimis istis etc. At mox calicem aquae frigidae.
Graece est ποτήριον ψυχροῦ id est “poculum frigidae”, ut subaudiendum sit
ὕδατος. Sic enim loquuntur et Latini: “frigida lavat” et: frigidam poposcit. Porro
μόνον — id est “tantum”—, quod proxime sequitur, referri potest vel ad superiora
— ut sit sensus sufficere, si quis vel frigidam duntaxat aquam exhibeat — vel ad
sequentia — ut: intelligas satis esse quiduis, modo id fiat tanquani discipulo
Christi.

Ex Capite Undecimo

[1] Cum consummasset praecipiens. Graecanicam figuram male reddi-
dit interpres. Est enim iuxta sermonis proprietatem participium positum vice
verbi infiniti, ἐτέλεσε διατάσσων pro διατάσσειν. Quemadmodum μέμνημαι
ἐλθών, id est “memini veniens”, pro “memini venisse”. Proinde nos vertimus cum
finem fecisset Iesus mandandi sive “praecipiendi”.
[2] In vinculis. Ἐν δεσμοτηρίῳ id est “in carcere”. Nomen est a vincu-
lis dictum. Nam est aliud φυλακή a custodia dictum. Et mox τὰ ἔργα. Cur non
potius “facta” quam opera? Nam opus est quod extat, veluti domus. Quan-
quam in his minurulis saepe connivemus. Ut ne dicam quod in πέμψας mittens
vertit pro “missis duobus”, non observata temporis ratione.


pagina successiva »