
[22] In nomine tuo, sed “per tuum nomen”, τῷ σῷ ὀνόματι absque
praepositione ἐν quam solet apponere, A quanquam id nihil refert ad sensum.
Virtutes multas. Δυνάμεις, ut intelligas potenter facta quae vim divinam
demonstrarent. Item
[23] Omnes qui operamini. Omnes nec est in Graecis codicibus nec in
antiquis Latinis, sed tantum οἱ ἐργαζόμενοι id est “qui operamini”. Rursus
[27] Et irruerunt. Καὶ προσέκοψαν id est “impegerunt” diversum est ab eo
quod mox praecessit, προσέπεσαν sive προσέπεσον Et
[28] Admirabantur. Graecis est vehementius, ἐξεπλήσσοντο id est “stupue-
runt” sive.“attoniti fatti sunt” sive “stupore perculsi sunt”.
[29] Sicut potestatem habens. Ὡς ἐξουσίαν ἔχων. Ut condonem
quod pro “tanquam” vertit sicut. Potestatem. Non est hic δύναμιν sed
ἐξουσίαν, quod magis sonat autoritatem, hoc est: “potestatem et ius aliquid
faciendi”. Non ut scribae, qui sibi vindicabant autoritatem. Non enim dicit:
“haec ait Dominus”, sed Ego dico vobis; et in aedendis miraculis non implorat
opem Patris, sed ait: Adolescens, tibi dico, surge. Rursus in scribae “eorum”
additur apud Graecos, γραμματεῖς αὐτῶν. Et de Pharisaeis hoc loco nulla mentio
in Graecis, quae quidem viderim, exemplaribus.
Ex Capite Octavo
[1] Cum autem descendisset. “Iesus” hic apud Graecos non additur. Ut
illa dissimulem,
[2] Ἐὰν θέλῃς;, “si velis”, quod transtulit si vis. Et
[3] Extendens manum. Pro “extensa manu”, ἐκτείνας τὴν χεῖρα. Volo,
mundare. Καθαρίσθητι. Mundare passivum verbum est imperandi
modo. Proinde vertimus Volo, mundus esto. Caeterum
[5] Ἑκατόνταρχος quem hic centurionem votar — sic enim Graece sonat
qui decem decuriis praesit —, Hilario tribunus dicitur. Et rogans eum.
Παρακαλῶν id est “obsecrans”. Est enim vehementius hoc, illud δεόμενος, abiec-
tius.
[6] Puer meus. Παῖς μου. Ea vox et aeratem significat et filium et minis-
strum. Tametsi Lucas δοῦλον — id est “
servum
” — appellat voce non ambigua. Nec
est simpliciter iacet, sed βέβληται et aliquanto post βεβλημένον ubi quis toto
corpore prostratus iacet, id quod in gravibus accidit morbis. Nec est male tor-
quetur, sed δεινῶς βασανιζόμενος id est “graviter” siu “acerbe discruciatus”. Ut
ne dicam quod
[9] Ἄλλῳ pro “alteri” vertit alio, contempta grammatica. Sub potes-
tate constitutus. Constitutus aliquis addidit de suo nec reperitur in exempla-
ribus. emendavoribus nec in aureo.
[10] Non inveni tantam fidem. Οὐδ'ἐν τῷ Ἰσραήλ id est “ne in
Israel quidem”. Ut intelligas centurionem non fuisse Israeliten, id quod indicant
Hilarius et Hieronymus atque item Chrysostomus homilia vigesimaseptima;
pagina successiva »